VIR CLARISSIME,
Legi raptissimè illa omnia quæ iusseras ut perlegerem, nempe partem primi, et partem secundi quaternionis, et quinque alios integros. Quæ in primò de adstringentibus, incrassantibus, et narcoticis de tuo habes, mihi non placent ; peculiarem enim aliquem modum, quo fortè potest aliquandò contingere ut res fiat, tanquam universalem proponis, cum tamen plures alij possint excogitari ex quibus probabile est eosdem effectus sæpius sequi. In secundo, ais Idiopathiam esse morbum per se subsistentem ; mallem dicere, esse ab alio non pendentem, ne AT III, 457 quis philoso Clerselier I, 399 phus indè concludat te fingere morbos esse substantias. De febribus autem breviter hic dicam quid sentiam, ne nihil in hac Epistola contineatur ; de reliquis enim vix quicquam dicam. Itaque febris est. Deest reliquum. Etsi candidè et generosè D. Regius velit agere, illud suplebit.