VIR CLARISSIME,
Tota nostra controversia de Anima triplici magis est de nomine quam de re. Sed primò, quia Romano-Catholico non licet dicere animam in homine esse triplicem, vereorque ne mihi homines imputent, quod in tuis thesibus ponis ; mallem ab isto loquendi modo abstineas. 2. Etsi vis vegetandi et sentiendi in brutis sint actus AT III, 370 primi, non tamen idem sunt in homine, quia Mens prior est saltem dignitate. 3. Etsi ea quæ sub aliqua generali ratione conveniunt possint à logicis tanquam eiusdem generis partes poni, omnis tamen eiusmodi generalis ratio non est verum genus ; nec bona est divisio nisi veri generis in veras species, et quamvis partes debeant esse oppositæ, ac diversæ, ut tamen bona sit divisio, non debent partes à se mutuo nimium distare ; nam si quis, exempli causa, totum humanum corpus in duas partes distingueret, in quarum unâ solum nasum, et in aliâ cætera omnia membra poneret, peccaret ista divisio, ut tua, quod partes essent nimis inæquales. 4. Non admitto vim vegetandi et sentiendi in brutis mereri Animæ appellationem, ut Mens illam meretur in homine, sed vulgus ita voluisse, quia ignoravit bruta mente carere atque idcirco Animæ nomen esse æquivocum, respectu hominis et brutorum. 5. Denique, deest reliquum.