AT III, 371 VIR CLARISSIME,
Queri sane non possum de tua et Domini de Raey humanitate, quod meum nomen vestris thesibus præmittere volueritis, sed neque etiam scio qua ratione à me gratiæ vobis agendæ sint ; et tantum video novum opus mihi imponi, quod nempe homines inde sint credituri, meas opiniones Clerselier I, 393 à vestris non dissentire, atque adeo ab iis quæ adservistis, pro viribus defendendis, me imposterùm excusare non debeam ; et tantò diligentius ea quæ legenda misisti debeam examinare, ne quid in iis prætermittam, quod tueri recusem.

Primum itaque quod ibi minus probo, est, Quod dicas Animam homini esse triplicem, hoc enim verbum in mea religione est hæresis ; et reverâ, sepositâ religione, contra Logicam etiam est, Animam concipere tanquam genus, cuius species sint mens, vis vegetativa, et vis motrix animalium, per Animam enim Sensitivam non aliud debes intelligere præter vim motricem, nisi illam cum Rationali confundas. Hæc autem vis motrix, à vi vegetatiua, ne specie quidem differt ; Utraque autem toto genere à Mente distat : Sed quia in re non dissentimus ego rem ita explicarem.

Anima in homine unica est, nempe rationalis ; neque enim actiones ullæ humanæ censendæ sunt, nisi quæ à ratione dependent. Vis autem vegetandi, et corporis movendi, quæ in plantis et brutis anima vegetativa et sensitiva appellantur, sunt quidem etiam in homine, sed non debent in eo Animæ appellari, quia non sunt primum eius actionum principium, et toto genere differunt ab Anima Rationali.

AT III, 372 Vis autem vegetativa in homine, nihil aliud est quam certa partium corporis constitutio, quæ etc. Et paulo post.

Vis autem sensitiva est, etc. et postea.

Hæ duæ itaque nihil aliud sunt quam corporis humani etc : Et postea. Cumque mens, sive anima rationalis à corpore sit distincta, etc. non immerito sola à nobis Anima appellatur.

Denique, ubi ais, Volitio vero et intellectio differunt tantum, ut diversi circa diversa objecta agendi modi ; Mallem differunt tantum ut actio et passio eiusdem substantiæ ; intellectio enim propriè mentis passio est, et volitio eius actio ; Sed quia nihil unquam volumus, quin simul intelligamus, et vix etiam quicquam intelligamus, quin simul Clerselier I, 394 aliquid velimus, ideo non facilè in iis passionem ab actione distinguimus.

Quod autem tuus Voëtius hic annotavit, nullo modo tibi adversatur ; Cum enim dicunt Theologi nullam substantiam creatam esse immediatum suæ operationis principium, hoc ita intelligunt, ut nulla creatura possit absque concursu Dei operari, non autem quod debeat habere Facultatem aliquam creatam, à se distinctam, per quam operetur ; absurdum enim esset dicere istam facultatem creatam esse posse immediatum alicuius operationis principium, et ipsam substantiam non posse. Alia vero quæ annotavit, in iis quæ misisti non reperio, ideoque nihil possum de ipsis iudicare.

Ubi agis de coloribus, non video cur nigredinem ex illorum numero eximas, cum alij etiam colores sint tantum modi ; Sed dicerem tantum, nigredo etiam inter AT III, 373 colores censeri solet, sed tamen nihil aliud est quam certa dispositio, etc.

De iudicio, ubi ais ; Hæc nisi accurata et exacta fuerit, necessario in decidendo, etc. pro necessario ponerem facile ; Et paulo post, pro itaque hæc potest suspendi, etc. ponerem Atque hæc, etc. neque enim quæ subiungis ex præcedentibus deducuntur, ut verbum itaque videtur significare.

Quod dicis de affectibus, illorum sedem esse in cerebro, est valde paradoxum, atque etiam ut puto contra tuam opinionem : Et si enim spiritus moventes musculos veniant à cerebro, sedes tamen Affectuum sumenda est pro parte corporis quæ maxime ab illis alteratur, quæ proculdubio est Cor ; et idcirco dicerem, Affectuum, quatenus ad corpus pertinent, sedes præcipua est in corde, quoniam illud præcipue ab illis alteratur ; sed quatenus etiam mentem afficiunt, est tantum in cerebro, quoniam ab illo solo mens immediatè pati potest.

Paradoxum etiam est dicere, receptionem esse actionem, cum reverà tantum sit passio actioni contraria, sed eadem tamen quæ posuisti, videntur sic posse retineri. Receptio Clerselier I, 395 est actio (vel potius passio) animalis Automatica, qua motus rerum recipimus ; hîc enim, ad omnia quæ in homine peraguntur sub uno genere comprehendenda, passiones cum actionibus coniunximus.

Quæ denique habes in fine de temperie ad calidum aut frigidum, etc. deflectente, non examinavi ; quia nullis talibus, tanquam Evangelio, credendum puto. Gaudeo tuum respondentem rectè functum fuisse officio, nec puto quicquam tibi esse metuendum ab iis qui contra te stilum exercebunt. Quæcumque mittes AT III, 374 libenter legam, et cum solita mea libertate quicquid sensero rescribam. Nihil scripsi de centro gravitatis, sed de vario pondere gravium, secundum varia à centro terræ intervalla, quod non habeo nisi in libro, in quo multa alia simul compacta sunt ; sed tamen si legere vis, prima occasione qua D. Van. S. Ultraiectum ibit, illum ad te per ipsum transmittam.

Non probo quod nolis squammas piscium. etc. vocari corpora lucida, quia non impellunt ipsæmet globulos æthereos ; Id enim etiam non facit carbo ignitus, sed sola materia subtilissima, quæ tunc carbonis partes terrestres, tunc globulos illos æthereos impellit. Quod etiam venæ mezeraïcæ Chylum in Pancreate à venis lacteis accipiant mihi non constat, nec sanè affirmare debes nisi certissimâ experientiâ cognoveris, nec etiam eâ de re scribere, tanquam si nullæ vene lacteæ ad hepar usque chylum deferant, quoniam sunt qui affirmant se id expertos, et admodum verisimile mihi videtur. Vellem etiam ut ea deleres quæ habes contra Waleum de motu cordis, quia vir ille est pacificus, et tibi nihil gloriæ potest accedere, ex eo quod ipsi contradicas. Non etiam tibi assentior, cum definis actiones esse operationes ab homine, vi animæ et corporis factas, sum enim unus ex illis qui negant hominem corpore intelligere ; AT III, 375 Nec moveor argumento quo contrarium probare contendis ; etsi enim mens impediatur à corpore, ab illo tamen ad intellectionem rerum immaterialium iuvari planè non potest, sed tantummodò impediri. De Anima Clerselier I, 396 hominis triplici iam respondi in præcedentibus quas misi nudius-tertiùs, et idcirco hic tantum addo, me tibi addictissimum semper futurum.