VIR CLARISSIME,
Multùm me vobis devinxistis tu, et Clar. D. Æmilius, scriptum quod ad vos miseram examinando, et emendando ; Video enim vos etiam interpunctiones et orthographiæ vitia corrigere non fuisse dedignatos ; sed magis me adhuc devinxissetis, si quid etiam in verbis sententiisque ipsis mutare voluissetis : Nam quantulum AT III, 64 cunque illud fuisset, spem ex eo concepissem ea quæ reliquissetis minùs esse vitiosa ; Nunc vereor ne istud non sitis aggressi, quia nimis multa, vel fortè omnia fuissent delenda.

Quantùm ad objectiones ; In prima dicitis, ex eo quod in nobis sit aliquid sapientiæ, potentiæ, bonitatis, quantitatis etc. nos formare ideam infinitæ, vel saltem indefinitæ sapientiæ, potentiæ, bonitatis, et aliarum perfectionum quæ Deo tribuuntur, ut etiam ideam infinitæ quantitatis, quod totum libens concedo ; et planè mihi persuadeo non esse aliam in nobis ideam Dei, quam quæ hoc pacto formatur. Sed tota vis mei argumenti est, quod contendam me non posse esse talis naturæ, ut illas perfectiones, quæ minutæ in me sunt, possim cogitando in infinitum extendere, nisi originem nostram haberemus ab Ente, in quo actu reperiantur infinitæ ; ut neque ex inspectione exiguæ quantitatis, sive corporis finiti, possem concipere quantitatem indefinitam, nisi mundi etiam magnitudo esset, vel saltem esse posset indefinita.

In secunda dicitis, Axiomatum clarè et distinctè intellectorum Clerselier I, 385 veritatem per se esse manifestam, quod etiam concedo, quandiu clarè et distinctè intelliguntur, quia mens nostra est talis naturæ, ut non possit clarè intellectis non assentiri ; sed quia sæpè recordamur conclusionum ex talibus præmissis deductarum, etiamsi ad ipsas præmissas non attendamus, dico tunc, si Deum ignoremus, fingere nos posse illas esse incertas, quantumvis recordemur ex claris principiis esse deductas ; quia nempe talis forte sumus naturæ, ut fallamur AT III, 65 etiam in evidentissimis ; ac proindè, ne tunc quidem, cum illas ex istis principiis deduximus, scientiam, sed tantum persuasionem de illis nos habuisse ; Quæ duo ita distinguo, ut persuasio sit, cum superest aliqua ratio quæ nos possit ad dubitandum impellere ; scientia vero, sit persuasio à ratione tam forti, ut nullâ unquam fortiore concuti possit ; qualem nullam habent qui Deum ignorant. Qui autem semel clarè intellexit rationes quæ persuadent Deum existere, illumque non esse fallacem, etiam si non amplius ad illas attendat, modo tantum recordetur huius conclusionis, Deus non est fallax, remanebit in eo non tantum persuasio, sed vera scientia tum huius, tum etiam aliarum omnium conclusionum quarum se rationes clarè aliquando percepisse recordabitur.

Dicis etiam in tuis ultimis (quæ heri receptæ, me, ut simul ad præcedentes responderem, monuerunt) Omnem præcipitantiam intempestivi iudicij pendere ab ipso corporis temperamento, tum acquisito, tum innato, quod nullo modò possum admittere ; quia sic tolletur libertas, et amplitudo nostræ voluntatis, quæ potest istam præcipitantiam emendare ; vel si non faciat, error inde ortus, privatio quidem est respectu nostri, sed respectu Dei mera negatio.

Venio nunc ad Theses quas misisti ; et quia scio te velle, ut liberè scribam meam mentem, tibi hic AT III, 66 obtemperabo. Ubi habes vicinus aër cuius particulæ, etc. mallem vicinus aër qui, etc. potest ; neque enim singulæ particulæ condensantur, sed totus aër, per hoc quod eius particulae magis Clerselier I, 386 ad invicem accedant.

Neque video cur velis perceptionem Universalium, magis ad imaginationem quam ad intellectum pertinere. Ego enim illam soli intellectui tribuo, qui, ideam ex se ipsâ singularem, ad multa refert. Mallem etiam non dixisses Affectum esse tantum duplicem, lætitiam et tristitiam, quia planè aliter afficimur ab ira, quam à metu, quamvis in utroque sit tristitia, et sic de cæteris. Quantùm ad auriculas cordis, addidissem, id quod res est, nos de ipsis curiosiùs non egisse, quia tantum illas ut extremitates Venæ Cavæ, et Arteriæ venosæ, reliquo ipsarum corpore, etc. Omniseram dubium tuum de cordis ebullitione, quod mihi videris iam ipse satis solvisse ; cum enim partes cordis spontè subsidant, vasis per quæ sanguis egreditur adhuc patentibus, non desistit egredi nec clauduntur vasa ista, donec cor subsederit.

In titulo non ponerem, de triplici coctione, sed tantum de coctione ; item etiam lineam nonam pro N. et C. rogo ut totam deleas ; neque enim hîc valet hervæi exemplum, qui longius hinc abest quam ego, nec, ut puto, Vallæo tam coniunctus est, quam ego tibi, et quamvis esset res similis, non tam exemplo moveor, quam causa. In Thesium lineâ primâ, tollerem hæc verba, Caloris vivifici, etc. In fine pro his verbis in recta conformatione, etc. AT III, 67 mallem, in præparatione particularum insensibilium ex quibus alimenta constant, ut eæ, conformationem humano corpori componendo aptam, acquirant. Hæc præparatio alia est communis, et minus præcipua, quæ fit omnibus viis per quas particulæ transeunt ; alia particularis et præcipua, quæ est triplex, 1. in ventriculo et intestinis, 2. in hepate, 3. in corde. 1. In ventriculo et intestinis fit, cum cibus ore masticatus et deglutitus, sicut et potus, vi caloris à corde communicati, et humoris ab arteriis eò impulsi, dissolvitur et in chylum convertitur. 2. In hepate, cum chylus in illud, non per aliquam vim attracticem, sed solâ suâ fluiditate, et pressione vicinarum partium delatus, sanguinique reliquo mixtus, ibi fermentatur, digeritur, et in chymum abit. 3. Clerselier I, 387 In corde, cum chymus, sanguini à reliquo corpore ad cor redeunti, permixtus, et simul cum eo in hepate præparatus, in verum et perfectum sanguinem per ebullitionem pulsificam commutatur. Atque hæc tertia coctio, etc. Vides facilè cur ponam coctionem generalem quæ fit in omnibus viis, et ex consequenti etiam in omni parte corporis, quia ubicunquè est motus, fieri potest ibi aliqua alteratio particularum quæ moventur ; et non video quid aliud coctio sit quam talis alteratio ; nec cur potius illam in venis Gastricis et Meseraicis, quam in reliquis omnibus fieri concedas. Non pono succum spirituosum, quia non video distinctè quid ista verba significent. Non pono chyli partes meliores, sed chylum, quia omnes eius partes alendo corpori inserviunt ; et si benè calculum ponamus, ipsa etiam excrementa, præsertim quæ ex venis excernuntur, quandiu sunt in corpore, inter eius partes sunt recensenda, AT III, 68 munere enim ibi suo funguntur, et nulla est pars quæ tandem non abeat in excrementum ; modò id quod egreditur per insensilem transpirationem, excrementum etiam appellemus. Chymum autem fermentari puto in hepate, et digeri, hoc est, prout hoc verbum à Chymicis usurpatur, propter aliquam moram alterari.

Pagina 5. delerem : quæ à copiosis eius spiritibus, et oleoginositate moderata oritur ; neque enim hoc satis clarè rem explicat. In fine paginæ 8, nomen meum rursus invenio, quod fortè honestiùs quam in titulo possum dissimulare, modò, si placet, Epithetis magis temperes ; et malim etiam vero nomine Descartes, quam ficto Cartesius vocari. Ubi dicis cur Pl. meas responsiones mutilasset, posset fortè addi probatio, quod biennio ante eius librum, à multis fuerint visæ et exscriptæ ; videnturque etiam delenda hæc verba, vel callido vel ignoranti, et verba quam mutissima veritatem causæ meliùs confirmabunt. Et finem paginæ nonæ sic mutarem ; secundo, quod fœtus in utero existens, ubi isto respirationis usu privatur, duos habet meatus, qui spontè clauduntur in adultis ; unum qui canaliculi instar est, per Clerselier I, 388 quem pars sanguinis in dextro cordis sinu rarefacti, in Aortam transmittitur, parte altera in pulmones abeunte ; et alium, per quem pars sanguinis in sinistro cordis sinu rarefaciendi, è Vena Cava defluit, et alteri parti ex pulmonibus venienti permiscetur. Neque enim negari potest, quin sanguinis pars in fœtu transeat per pulmones ; sed præterea usus respirationis AT III, 69 explicatio, quæ habetur pagina 10. præcedere debet eius causas, quæ dantur pag. 8. Quantùm ad Venas Lacteas nihil definio, quia nondum illas vidi ; sed novi hic duos iuvenes medecinæ doctores (Silvius, et Schagen nominantur) qui videntur non indocti, et se illas sæpius observasse affirmant, earumque valvulas humoris regressum versus intestina impedire, adeò ut planè à te dissentiant, et ego in eorum sententiam valdè propendeo ; ita ut suspicer Venas Lacteas ab illis Meseraicis in eo tantum differre, quod nulli arteriæ sint coniunctæ, ideoque succus ciborum in iis albus est, in aliis vero statim fit ruber, quia sanguini per arterias circulato permiscetur. Prima occasione illas in cane vivo simul quæremus : interim, si mihi credis, totum illud corollarium omittes.

Quod ad difficultatem, Quomodo cor possit detumescere, si pars sanguinis rarefacti in eo remaneat, facilè solvitur ; quia minima tantum eius pars manet, ventriculis implendis non sufficiens ; impetus enim quo ille egreditur, sufficeret ad omnem educendum, nisi prius valvulæ arteriæ magnæ, et venæ arteriosæ clauderentur, quàm totus esset elapsus, et quantumvis parva portio in ventriculis manens sufficit ad fermentationem.

Tandem tandem hodie accepimus sententiam pro I. A, W. Cuius exemplar postquam erit exscriptum, hoc est, post unam aut alteram diem, ad ipsum mittam. Ita facta est, ut si magnus aliquis fuisset condemnandus, non potuissent Iudices mitioribus verbis eius errores significare ; sed nihilomnius nullum verbum ex iis quæ à W. Scripta sunt, non approbant, AT III, 70 et nullum verbum, ex iis quæ ab eius adversario, non condemmnant.

Clerselier I, 389 Si quid sit de quo ampliorem explicationem desideres, paratum me semper invenies, ut seu scriptis seu verbis tibi serviam ; Imò etiam cum istæ Theses disputabuntur, si velis, ultrajectum excurram, sed modò nullus sciat, et in speculâ illâ ex qua Da, à schurmans solet audire lectiones possim latere. Vale.