CUM tuam Epistolam decimo Calendas Augusti datam accepi, parabolam me ad navigandum Sveciam versus, etc.

1. An sensus Angelorum sit propriè dictus, et an sint corporei, nec-ne.

RESP. Mentes humanas à corpore separatas sensum è dictum non habere ; de Angelis autem non constare ex sola ratione naturali an Creati sint instar mentium à corpore distinctarum, an vero instar earumdem corpori unitarum ; nec me unquam de iis de quibus nullam habeo certam rationem quicquam, determinare, et conjecturis locum dare. Quod Deum dicas non esse considerandum nisi qualem omnes boni esse, cuperent, si deesset, probo.

Ingeniosa instantia est de acceleratione motus, ad probandum eandem substantiam nunc majorem nunc minorem locum posse occupare ; sed tamen est magna disparitas, in eo quod motus non sit substantia, sed modus, et quidem talis modus, ut intimè concipiamus quo pacto minui vel augeri possit in eodem loco. Singulorum autem entium quædam sunt propriæ notiones, de quibus ex iis ipsis tantum, non autem ex AT V, 403 comparatione aliorum est iudicandum : Ita figuræ non competit quod motui, nec utrique quod rei extensæ. Qui autem semel benè perspexit nihili nullas esse proprietates, atque ideo illud quod vulgo vocatur spatium vacuum non esse nihil, sed verum corpus, omnibus suis accidentibus (sive iis quæ possunt adesse et abesse sine subjecti corruptione) exutum ; notaverit Clerselier I, 325 quæ quomodo una quæque pars istius sive spatij sive corporis, sit ab omnibus aliis diversa, et impenetrabilis, facilè percipiet nulli alteri rei eandem divisibilitatem, et tangibilitatem, et impenetrabilitatem posse competere. Dixi Deum extensum ratione Potentiæ, quod scilicet illa Potentia se exerat, vel exerere possit, in re extensâ ; Certumque est Dei essentiam debere ubique esse præsentem, ut eius potentia ibi possit se exerere, sed nego illam ibi esse per modum rei extensæ, hoc est, eo modo quo paulò ante rem extensam descripsi.

Inter merces quas ais te ex navigiolo meo tibi comparasse, duæ mihi videntur adulteratæ ; una est, quod quies sit actio sive renixus quidam ; etsi enim res quiescens, ex hoc ipso quod quiescat, habeat illum renixum, non ideo ille renixus est quies. Altera est, quod moveri duo corpora sit immediatè separari ; sæpe enim ex iis quæ ita separantur unum dicitur moveri, et aliud quiescere, ut in art. 25. et 30. partis 2. explicui.

Translatio illa, quam motum voco, non est res minoris entitatis quam sit figura, nempe est modus in corpore. Vis autem movens potest esse ipsius Dei conservantis tantumdem translationis in materiâ, quan AT V, 404 tùm à primo creationis momento in ea posuit ; vel etiam substantiæ creatæ, ut mentis nostræ, vel cuiusvis alterius rei, cui vim dederit corpus movendi ; Et quidem illa vis in substantiâ creatâ est eius modus, non autem in Deo ; quod, quia non ita facilè ab omnibus potest intelligi, nolui de istâ re in scriptis meis agere. ne viderer favere eorum sententiæ, qui Deum, tanquam animam mundi materiæ unitam, considerant.

Considero materiam, sibi liberè permissam et nullum aliundè impulsum suscipientem, ut planè quiescentem ; Illa autem impellitur à Deo, tantumdem motus sive translationis in eâ conservante, quantùm ab initio posuit ; neque ista translatio magis violenta est materiæ, quam quies : Quippe nomen violenti non refertur nisi ad nostram voluntatem, Clerselier I, 326 quæ vim pati dicitur, cum aliquid fit quod eì repugnat. In natura autem nihil est violentum, sed æquè naturale est corporibus, quod se mutuo impellant, vel elidant, quando ita contingit, quam quod quiescant. Tibi autem puto ea in reparare difficultatem, quod concipias vim quandam in corpore quiescente per quam motui resistit, tanquam si vis illa esset positivum quid, nempe actio quædam, ab ipsa quiete distinctum, cum tamen nihil planè sit àmodali entitate diversum.

Rectè advertis motum, quatenus est modus corporis, non posse transire ex uno in aliud ; sed neque etiam hoc scripsi ; quinimo puto motum, quatenus est talis modus, assiduè mutari. Alius est enim modus in primo puncto corporis A, quod à primo puncto corporis B AT V, 405 separetur, et alius quod separetur à secundo puncto, et alius quod à tertio, etc. Cum autem dixi tantumdem motus in materia semper manere, hoc intellexi de vi eius partes impellente, quæ vis nunc ad unas partes materiæ, nunc ad alias se applicat, iuxta leges in artic. 45. et sequentibus partis secundæ propositas. Non itaque opus est ut sis sollicitus de transmigratione quietis ex uno subiecto in aliud, cum nequidem motus, quatenus est modus quieti oppositus, ita transmigret.

Quæ addis, nempe tibi videri corpus stupidè et tumulentè esse vivum, etc, tanquam suavia considero ; et pro libertate quam mihi concedis, hîc semel dicam, nihil magis nos à vertitate inveniendâ revocare, quam si quædam vera esse statuamus, quæ nulla positiva ratio, sed sola voluntas nostra nobis persuadet ; quando scilicet aliquid commentati sive imaginati sumus, et postea nobis Commentum placet ; ut tibi, de Angelis corporeis, de umbra Divinæ essentiæ, et similibus ; quale nihil quisquam debet amplecti ; quia hoc ipso viam ad veritatem sibi præcludat.