VIX me abstinebam (vir Clarissime) quin ab acceptis tuis litteris continuò ad te rescriberem ; quamvis profecto id à me factum fuerit inciviliùs ; quippe quod satis ex iisdem intelligerem te per septimanas benè multas Clerselier I, 297 negotiis fore districtissimum. Quin et mihi ipsi tunc temporis à patris obitu acciderunt multa, quæ me alio avocarunt, impediveruntque adeo, ut quod voluissem maximè, præstare haud commodè potuissem. Iam verò ad te tuaque reversus ; satisque nactus otij rescribo, gratiasque ago AT V, 377 maximas, quod quærendi de tuis scriptis quod lubet, obijciendisque, plenum mihi ius tam liberè benignèque concesseris.

Cæterùm, ne abuti videar hac summâ humanitate tuâ ad prolixiores altercationes (nam hactenus eo in loco Philosophiæ versati sumus, qui λογομαχίαις lubricisque subtilitatibus opportunior extitit, in confiniis utique Physices Metaphysicæ et Logicæ (ad ea propero, quæ certum magis firmumque iudicium capiunt.

Obiter tantùm notabo, atque primò ad Responsionem ad Instantias primas. Quantùm ad Angelos animasque separatas, si immediatè suas invicem deprehendant essentias, id non dici posse sensum propriè ; si ipsos fingas penitùs incorporeos. Me verò lubentem cum Platonicis, antiquis Patribus, magisque fermè omnibus, et animas et genios omnes tam bonos quam malos, planè corporeos agnoscere, ac proindè sensum habere propriè dictum (i.e.) mediante corpore quo induuntur exortum. Et profectò, cum nihil non magnum de tuo ingenio mihi pollicear, per quàm gratissimum esset, si conjecturas tuas quas credo pro eâ quâ polles sagacitate ac acumine fore ingeniosissimas, mecum breviter communices super hâc re. Nam quod quidam magnificè se efferunt in non admittendo substantias ullas quas vocant separatas, ut dæmonas, Angelos animasque post mortem superstites, et maximoperè hîc sibi applaudunt, quasi ac benè gestâ, et tanquam eo ipso longè sapientiores evasissent cæteris mortalibus, id ego non huius æstimo. Nam quod sæpiùs observavi, hi sunt ut plurimùm, aut Taurini sanguinis homines, per AT V, 378 ditéque melancholici, aut immane quantùm sensibus et voluptatibus dediti, Athei denique, saltem si permitteret religio, quâ solâ Clerselier I, 298 superstitiosè freti Deum esse agnoscunt. Me vero non pudet palam profiteri, me vel semoto omni Religionis imperio, mea sponte agnoscere, genios esse, atque Deum ; nec ullum alium tamen me posse admittere, nisi qualem optimus quisque ac sapientissimus exoptaret, si deesset, existere. Unde semper suspicatus sum, profligatissimæ improbitatis, summæque stupiditatis triumphum esse, Atheismum ; Atheorumque gloriationem perindè esse, ac si stultissimus populus de sapientissimi, benignissimique principiis cæde ovarent inter se, et gratularentur. Sed nescio quo impetu huc excursum de Redeo.

Secundò. Quod ad demonstrationem illam tuam attinet ; qua concludis omnem substantiam extensam esse tangibilem, et impenetrabilem ; videor mihi hæc posse regerere : in aliqua scilicet substantia extensa partes extra partes esse posse, sine ulla ἀντιτυπίᾳ, seu mutua resistentia, atque hinc perit propriè dicta tangibilitas. Deinde extensionem simul cum substantia in reliquam replicari extensionem et substantiam, nec deperdi magis, quam illam substantiæ partem quæ retrahitur in alteram, atque hinc cadit illa Impenetrabilitas ; Quæ profiteor me clarè et distinctè animo concipere. Quod autem aliquod reale claudi possit (sine ulla sui diminutione) minoribus maioribusque terminis, constat in motu, ex tuis ipsius principiis. Nam idem numero motus nunc maius nunc minus subjectum occupat, iuxta tuam etiam sententiam ; Ego verò pari facilitate et perspicuitate concipio dari posse substantiam, AT V, 379 quæ sine ulla sui imminutione dilatari et contrahi possit, sive per se id fiat, sive aliundè.

Postremò igitur ; Et demiror equidem, quod ne in intellectum tuum cadere possit, quod aut mens humana aut Angelus hoc fermè modo sint extensi, quasi implicaret contradictionem. Cum ego potiùs putarem implicare contradictionem, quod potentia mentis sit extensa, cum mens ipsa non sit extensa ullo modo. Cum enim potentia mentis, sit modus mentis intrinsecus, non est extra mentem ipsam Clerselier I, 299 ut patet. Et consimilis ratio est de Deo ; unde me consimilis ferit admiratio, quod in Responsione ad penultimas instantias concedis eum ubique esse ratione potentiæ, non ratione essentiæ ; quasi potentia Divina, quæ Dei modus est, extra Deum esset sita, cum modus realis quilibet, intimè semper insit rei cuius est modus : Unde necesse est Deum esse ubique, si potentia eius ubique sit.

Neque suspicari possum per potentiam Dei intelligere te velle, effectum in materiam transmissum ; Quod si hoc intelligas, non video tamen, quin eodem res recidat. Nam hic effectus non transmittitur nisi potentiam Divinam, quæ attingit materiam suscipientem, hoc est, modo aliquo reali unitur cum eâ, ac proindè extenditur ; nec tamen intereà separatur ab ipsa Divina Essentia. Videtur enim, ut dixi, conspicua contradictio. Sed hisce statui non immorandum.

Ad quæstiones transvolo ; postquam monuerim, quam contristat animum, continuationis tuæ Philosophiæ desperatio ; Sed æquè refocillat tamen certa spes Tractatus illius desideratissimi, quem hæc æstas parturit ; citò et fæliciter in lucem prodeat, exopto.

AT V, 380 AD RESPONS. AD QUÆSTIONES.

Ad primam et secundam ; Respondes sanè constanter et convenienter tuis principiis, quod à quolibet, nisi sententia vicerit melior, et expecto, et laudo.

Ad tertiam ; ex navigiolo illo tuo has mihi comparavi merces. 1. In motu esse mutuum eorum quæ moveri dicuntur renixum. 2. Quietem esse actionem, nempe renixum quendam, sive resistentiam. 3. Moveri duo corpora, esse immediatè separari. 4. Immediatam illam separationem esse motum illum, sive translationem, præcisè sumptum.

Cum vero duo corpora se expediunt à se invicem, nisi vim in utroque expeditricem et avulsoriam adjeceris notioni translationis, seu motus, motus hic erit extrinsecus tantùm respectus, aut aliquid fortasse levius. Separari enim, vel significat superficies corporum, quæ se modò Clerselier I, 300 mutuò tangebant, distare à se invicem (distantia autem corporum extrinsecus tantum est respectus) vel significat non tangere quæ modo tangebant, quæ privatio duntaxat est, vel negatio. Certè de sententiâ tuâ hâc in re non satis clarè mihi constat.

Ego verò, si mihi ipsi permitterer, iudicarem motum esse vim illam vel actionem, quâ se à se invicem mutuò expediunt corpora quæ dicis moveri ; immediatam autem illam separationem eorumdem, esse effectum dicti motus, quamvis sit vel nudus duntaxat respectus, vel privatio. Sed aliter tibi visum est Philosophari in explicatione definitionis motus, Art. 25. Part. 2. ubi equidem mentem tuam non plenè capio.

Ad reliquas quæstiones omnes quas proposui, respondisti AT V, 381 perspicuè et appositè. Sed ad pleniorem intelligentiam eorum quæ ad sextam accumulavi, expecto dum prodeat exoptatissimus tuus libellus de affectibus.

Cæterùm, quantum ad verba illa mea ultima, An ulla res, etc. Parturibat profecto mihi mens evanidam aliquam subtilitatem, quæ iam effugit, nec meâ interest revocare.

Hoc tantùm quæram denuò ; Utrùm materia sibi liberè permissa, (id est) nullum aliundè impulsum suscipiens, moveretur an quiesceret. Si movetur à se naturaliter, cum materia sit homogenea, et ea propter motus ubique esset æqualis sequitur quod tota materia simulac fuerit, disijceretur in partes tam infinitè exiles, ut nihil ullo modo ulteriùs abradi posset ab ulla particula. Quicquid enim abradendum imaginaris, iam disiectum est, ac dissolutum, ob intimam vim motûs per universam materiam pervadentis, vel si malles, insiti. Nec partium aliæ aliis magis mutuò adhærescent, aliòve cursumflectent, quàm aliæ, cum sint omnes prorsus consimiles iuxta quamlibet rationem imaginabilem.

Nulla enim figuræ asperitas, vel angulositas fingi potest, quæ non iam contusa sit ad ultimum quod motus poterit Clerselier I, 301 præstare ; Nec ulla motus inæqualitas in ullis particulis ponenda est, cum materia supponatur perfectè homogenea. Si naturaliter igitur moveretur materia, nec sol, nec cœlum, nec terra esset, nec vortices ulli, nec heterogeneum quicquam, sive sensibile sive imaginabile, in rerum Natura. Ideoque periret tuum condendi cælos, terrasque, cæteraque sensibilia, mirificum artificium.

AT V, 382 Quod si materiam quiescere dicis ex se, nisi aliundè movetur, quodque hæc quies sit positivum quid, vim inde materia æternùm pateretur, et affectio naturalis destrueretur in perpetuum, ut contraria dominaretur ; Quod videtur duriusculum. Nec tamen tutius forsan esset quietem statuere motûs privationem, sive negationem ; caderet enim omnis resistendi actio in materiâ quiescente, quam tamen agnoscis : Quamvis et id ipsum intellectui meo non nihil negotij facessat. Dum enim quietem actionem statuis materiæ, motum etiam eandem esse statuas necesse est ; siquidem materia non agit nisi movendo, aut saltem conando motum. Malè profecto me habent isti scrupuli, quos quàm primùm eximere mihi poteris obsecro ut eximas.

Quin etiam adeo superstisiosè hæc prima principia pensito, ut nova jam mihi ingeratur difficultas de natura motus. Cum scilicet motus corporis modus sit, ut figura, sitius partium, etc. quî fieri posset, ut transeat ab uno corpore in aliud, magis quam alij modi corporei. Et universim imaginatio mea non capit, quî possit fieri, ut quicquam quod extra subjectum esse non potest (cuiusmodi sunt modi omnes) in aliud migret subjectum. Deinde quæram, cum unum corpus in aliud minus, sed quiescens impingit, secumque defert, annon quies quiescentis corporis similiter transmigrat indeferens, æquè ac motus moventis in quiescens. Videtur enim quies res adeò otiosa ac pigra, ut tædeat itineris ; cum tamen æquè realis sit ac motus, ratio cogit eam transire.

Postremò, obstupesco planè, dum considero, quod tam Clerselier I, 302 levicula ac vilis res, ac motus, solubilis etiam à subjecto, AT V, 383 et transmigrabilis, adeóque debilis ac evanidæ naturæ ut periret protinus, nisi substentaretur a subjecto, tàm potenter tamen contorqueret subjectum, et hac vel illac tam fortiter impelleret. Equidem pronior sum in hanc sententiam, quod nullus prorsum sit motuum transitus ; sed quod ex impulsu unius corporis, aliud corpus in motum quasi expergiscatur, ut anima in cogitationem ex hac vel illa occasione ; quodque corpus non tam suscipiat motum, quàm se in motum exerat, à corpore alio commonefactum ; Et quod paulò antè dixi, eodem modo se habere motum ad corpus, ac cogitatio se habet ad mentem, nimirùm neutrum recipi, sed oriri utrosque ex subiecto in quo inveniuntur. Atque omne hoc quod corpus dicitur, stupidè et temulentè esse vivum, utpote quod ultimam infimamque Divinæ essentiæ, quam perfectissimam vitam autumo, umbram esse statuo, ac idolum ; verumtamen sensu ac animadversione destitutam.

Cæterum, transitus ille tuus motuum à subjecto in subjectum, idque à majori in minus, et vicissim, ut supra monui, optimè repræsentat naturam meorum Spirituum extensorum, qui contrahere se possunt, et rursus expandere ; penetrare facillimè materiam, et non implere ; agitare quovis modo ac movere, et tamen sine machinis ullis et uncorum nexu. Verùm diutiùs in hoc loco hæsi quam putaram : sed ad institutum AT V, 384 propero, hoc est, ad novas quæstiones proponendas, super singulis illis articulis Principiorum tuæ Philosophiæ, quorum vim nondùm satis intelligo.

AD PARTIS PRIMÆ. ARTIC. 8.

Perspicuè videmus, etc. nec perspicuè videmus extensionem, figuram, et motum localem, ad naturam nostram pertinere, nec videmus perspicuè non pertinere ; Utinam hîc breviter demonstres nullum corpus posse cogitare.

AD ARTIC. 37.

Annon major perfectio est id solum velle posse hominem Clerselier I, 303 quod sibi optimum esset, quam posse etiam contrarium ; Cum melius sit semper fælicem esse, quàm vel summis aliquando efferri laudibus, vel etiam semper ?

AD ARTIC. 54.

Hîc rursus repeto, quod oportebat demonstrare, nihil extensum cogitare, aut quod videbitur facilius, nullum corpus posse cogitare. Est enim dignum ingenio tuo argumentum.

AD ARTIC. 60.

Quamvis mens possit contemplari seipsam, ut rem cogitantem, exclusâ omni corporeâ extensione in hoc conceptu, non tamen evincit quicquam aliud, nisi quod mens possit esse corporea vel incorporea, non quod sit de facto incorporea. Iterum igitur rogandus es, ut demonstres, ex aliquibus operationibus mentis humanæ, quæ corporæ naturæ competere non possunt, hanc mentem nostram esse incorpoream.

AD PARTIS SECUNDÆ. ARTIC. 25.

Non vim vel actionem quæ transfert, ut ostendam illum semper esse in mobili, etc. Annon igitur vis ipsa, atque actio motûs, est in re motâ ?

AD ARTIC. 26.

Estne igitur in quiescentibus perpetua quædam vis statoria, vel actio sistendi se, et corroborandi contra impetus omnes, quibus partes eorum divelli possint, et disijci, vel totum corpus alio abripi, et transferri ? Adeo ut Quies rectè definiri possit, vis quædam vel actio interna corporis, quâ corporis partes arctè constringuntur ad se invicem, et comprimuntur, adeoque à divisione, vel dimotione, per impulsum alieni corporis, defenduntur ? Hinc enim illud consurgeret, quod à meo intellectu minimè alienum est : Materiam utique vitam esse quandam obscuram (utpote quam ultimam Dei umbram existimo) nec in sola extensione partium consistere, sed in aliquali semper actione, hoc est, vel in quiete vel in motu, quorum utrumque revera actionem esse ipse concedis.

Clerselier I, 308 [304] AT V, 385 AD ARTIC. 30.

Hic articulus videtur continere demonstrationem evidentissimam, quod translatio sive motus localis (nisi extrinsecus sit corporum respectus duntaxat,) non sit reciprocus ullo modo.

AD ARTIC. 36.

Quæro, annon mens humana, dum spiritus accendit, attentiùs diutiúsque cogitando, corpusque insuper ipsum calefacit, motum auget universi ?

AD ARTIC. 55.

Nunquid igitur cubus perfectè durus, perfectéque planus, motus super mensa, puta perfectè dura, perfectéque plana, eo ipso instanti, quo à motu sistitur, æquè firmiter coalescit cum mensa, ac cubi, vel mensæ partes cum seipsis ; An manet divisus à mensa semper, an ad tempus saltem, post quietem ? Nulla enim est compressura cubi in mensam, cum hunc motum tanquam in vacuo factum imaginemur, super mensam extra mundi parietes, si fieri posset, sitam, ac proindè ubi nullus locus est gravitati vel levitati ; motumque sisti ex ea parte ad quam tendit cubus. Videntur igitur ex lege naturæ, cum jam divisa sint cubus et mensa, et nulla actio realis detur qua conjungantur, mansura semper actu divisa.

AD ARTIC. 56. et 57.

videtur enim satis, si putemus singulas aquæ particulas, simili impetu moveri à materia subtili, et æquales, esse particularum magnitudines. Hinc enim, cum B. à quolibet latere, brevissimis gyris vel semigyris, vel alia quacumque ratione motûs proximè adjacentium particularum, contunditur, necessariò quiescet, nec in unam partem magis quam in aliam promovebitur.

AD ARTIC. 57. linea 19.

Nec incedent per lineas tam rectas, etc. Quid ? quod jam ad circularem magis accedunt, cum antea ovalem magis Clerselier I, 305 referebant figuram ? Non plenè capio.

AD ARTIC. 60.

Sed ipsas quatenus celeriùs aguntur in quaslibet alias partes ferri. Possuntne igitur celeritas motus, et eiusdem determinatio, divortium pati ? Perindè enim videtur, ac si fingamus viatorem currentem, cursum quidem dirigere Londinum versus, sed celeritatem cursus nihilominus ferri Cantabrigiam versus, vel Oxonium. Subtilitas quam neutra universitas capiet, nisi forte intelligas per, ferri, motum moliri, vel niti ut aliquorsum fiat motus.

AT V, 386 AD PARTIS TERTIÆ. ARTIC. 16.

Annon iuxta Ptolemaicam hypothesin Veneris lumen, ad modum Lunæ, nunc decresceret, nunc cresceret, quamvis non tam ampliter.

AD ARTIC. 35.

Quî fit ut Planetæ omnes in eodem non circumgyrentur Plano (videlicet in Plano Eclipticæ) maculæque adeò solares ; aut saltem in planis Eclipticæ paralelis ; Ipsaque Luna, aut in Æquatore aut in Plano Æquatori parallelo ; cum à nulla interna vi dirigantur, sed externo tantùm ferantur impetu.

AD ARTIC. 36. 37.

Vellem etiam mihi subindices rationem Apheliorum, et Periheliorum Planetarum, et quam ob causam locum subindè mutent singula, tum maximè cum in eodem sint vortice omnia ? cur non iisdem in locis inveniuntur Planetarum omnium Primariorum Aphelia et Perihelia ? Præcessio etiam Æquinoctiorum, quomodo ex tuis oriatur principiis ? Hîc enim tu veras et naturales horum Phænomenων causas explicare poteris, cum alij fictitias tantum exponant Hypoteses.

AD ARTIC. 55.

Quæ in orbem aguntur. Sed quomodo primùm inceperunt tam immensa materiæ spatia in gytos convolvi, vorticesque fieri ?

AD ARTIC. 57.

Clerselier I, 306 Eius partem quæ à funda impeditur, etc. Videtur perceptu difficilius, quod lapis, A. impediatur à motu in D, cum nec de facto illuc unquam feratur, nec si impedimentum tolleretur, illuc naturaliter pergeret ; Pergeret enim omnino versus C.

AD ARTIC. 59.

Novam vim motûs acquiri, et tamen conatum renovari hîc dicis, Nescio quàm benè cohærent. Nam si nova vis acquiritur et superadditur, non est renovatio motus, sed augmentatio. Quod si globulus A, movendo motum auget, in eodem puncto baculi existens, cur non semper motus seipsum movendo accendit, et auget ? Hoc autem modo iam pridem omnia in flammam abijssent.

AD ARTIC. 62.

Hîc quæro, cum conatus globulorum, in quo lux et lumen consistit, AT V, 387 fiat per integram vorticis amplitudinem, ita ut basis trianguli, BFD multò maior esse possit quam DB, et ab utrinque productæ diametri DB decies putà vel centies majoris factæ, extremitatibus, globuli obliquo conatu, in cuspidem aliquam ad F, oculum cuiuslibet intuentis reprimantur, cur lux, putâ solis, non maior videtur, quam quæ sit intra circulum DCB ?

AD ARTIC. 72.

Non penitùs hoc artificium contorquendi materiam primi elementi in spirales sive cochleares formas intelligo ; presertim in locis ab axe paulo remotioribus. Nisi hoc fiat, non tam quod globuli torqueantur circa particulas primi elementi, quàm quod ipsum primum elementum, ab ipsis fortasse globulis leviter in gyrationem determinatum, se ipsum inter triangularia illa spatia contorqueat, lineasque spirales in se describat. Oro te ut hîc mentem pleniùs explices. Sed et alia subinde hic oritur dubitatio. Cum particulæ hæ contortæ constent ex minutissimis particulis, et rapidissimè agitatis, quomodo illæ minutissimæ particulæ, in ullam formam vel magnitudinem maiorem coalescant, præsertim cum in formandis hisce particulis striatis, distortio Clerselier I, 307 illa sit, motúsque obliquitas.

AD ARTIC. 82.

Tam supremi quam infimi, etc. Prodigij instar mihi videtur rapidus hic globulorum supremorum cursus, præsertim si cum mediorum comparetur, et qui causas quas in subsequenti articulo profers, longè excedat. Si quid ulteriùs adinvenire possis, quo mollius hoc dogma reddatur, gratum profectò esset audire.

AD ARTIC. 84.

Cur cometarum caudæ, etc. Primam quamque impatianter tibi obtrudo occasionem explicandi quodlibet : Rogo ut hanc rem etiam hoc in loco breviter expedias.

AD ARTIC. 108.

Per partes vicinas Eclipticæ Q.H. in cælum abire coguntur.

Quî fit ut non omnes ferè illuc abeant, potiùs quam à polo ad polum migrando vorticem, quem vocas, componant ?

AD ARTIC. 121. linea ultima.

A variis causis assiduè potest mutari, etc. A quibus ?

AD ARTIC. 129. lin. 15.

Non prius apparere quàm, etc. Cur circumfluxus illius materiæ, cum sit adeo transparens ; impedit Cometam ne videatur ? Circumfluens enim materia Iovem Planetam AT V, 388 non abdit ab oculis nostris. Et cur necesse est, ut, non nisi obvolutus materiâ relicti vorticis, Cometa indè egrediatur ?

AD ARTIC. 130. lin 21.

Minuitur quidem, etc. Cur non deletur penitùs, si vortex A, E, I, O, fortiùs vel æquè fortiter urget vicinos vortices, quàm ille ab ipsis urgetur ?

AD ARTIC. 149.

Brevi accedet ad A, etc. Cur non ad F usque pergit, impingitque in ipsam terram ?

Quia sic à rectâ lineâ minus deflectet. Non mihi constat lineam, NA, continuatam cum AB, lineam magis rectam constituere, quam eandem NA cum AD continuatam : Sed cum Luna à centro S. recedat, ad modum globulorum Clerselier I, 308 cælestium, magis naturaliter videtur consurgere versus B, quam versus D descendere.

AD PARTIS QUARTÆ. Artic. 22.

Nec Terra proprio motu cieatur, etc. Non video quid refert unde sit motus ille circularis, modo sit in Terra, nec deprehendo quin illi celerrimi gyri Telluris imposita omnia reijcerent versus cælos, quamvis motus non esset proprius, sed ab interna materia cælesti profectus, nisi agitatio circumjacentis ætheris, quam supponis multo celeriorem, fatum illud præverteret. Nec videtur terra habere rationem corporis quiescentis, quoad conatum partium recedendi à centro ; Videtur enim illud necessarium in omni corpore circulariter moto : Sed quod simul circumvolvitur cum ambiente æthere, nec separantur superficies, hac forsan ratione dicatur Terra quiescere. Hæc autem dico ut ex te intelligam, annon ratio, quod partes Terræ non dissiliant, ad solam celeritatem motûs particularum Ætheris referenda sit ?

AD ARTIC. 25.

Propter suarum particularum motum inest levitas. Quid igitur existimas de frigibo et cadenti ferro ? Utrum præponderat ? Prætereà quomodo moles aquæ levior fit ob motum partium, cum motus harum partium tandem à globulis determinatur deorsùm. Hinc enim videtur magis accelerari descensus corporis, undè major æstimabitur gravitas. Atque hoc modo aqua auro præponderabit.

AD ARTIC. 27.

Nisi forte aliqua exterior causa, etc. Quænam sint illæ causæ, paucis obsecro ut innuas.

AD ARTIC. 133, lin. 12.

Axi parallelos. Parallelismi mentio hîc me monet de difficultatibus quibusdam fere AT V, 389 inextricalibus. Primò. Cur tui vortices non fiant in modum columnæ, seu cylindri, potiùs quàm ellipsis, cum quodlibet punctum axis sit quasi centrum à quo materia cælestis recedat, et quantum video æquali prorsus impetu. Deinde, primum elementum Clerselier I, 309 (cum ubique ab axe oporteat globulos æquali vi recedere) cur non æqualiter per axem totum in cylindri formam productum jacet, sed in sphæricam figuram congestum, ad medium ferè axis relegatur. Nam occursus huius elementi primi, ab utroque polo vorticis nihil impedit quominus totus axis producta flamma luceret. Cum enim ubique cujuslibet axis æquali vi recedant globuli, faciliùs præterlabentur se invicem, rectàque pergent ad oppositos paulos Materiæ subtilissimæ irruentia fluenta, quàm excavabunt, vel distundent sibi, in aliqua axis parte, spatium maius, quàm præsens et æquabilis vorticis circumvolutio lubens admitteret, vel sponte sua offerret. Tertio deniquè, cum globuli cælestes circâ axem vorticis ferantur παραλλήλως et axi et sibi invicem, nec parallelismum perdant, dum locum aliquatenus inter seipsos mutant, impossibile videtur ut ulla omninò fiat particularum striatarum intortio, nisi ipsæ particulæ striatæ in triangularibus illis spatiis circa proprios axes circum rotentur, quod quam commodè fieri possit non video, quemadmodum supra monui.

AD ARTIC. 187.

Nulla sympatiæ vel antipatiæ miracula, etc : Utinam igitur hîc explices, si breviter fieri possit, qua ratione mechanica evenit, ut in duabus chordis etiam diversorum instrumentorum, vel unisonis, vel ad illud intervallum Musicum quod διαπασῶν dicitur attemperatis, si una percutiatur, altera in altero instrumento subsiliat, cum quæ propiores et laxiores etiam sint, immò et in eodem instrumento iniquo chorda percussa, tensæ, non omninò moveantur. Experimentum vulgare est et notissimum. Nulla verò simpathia mihi videtur magis rationes mechanicas fugere ; quàm hic chordarum consensus.

AD ARTIC. 188.

Ac sextam de homine essem, et. Perge, Divine vir, in istoc opere excolendo et perficiendo. Pro certissimo enim habeo, nihil unquam Reipub. literariæ aut gratiùs aut utiliùs Clerselier I, 310 in lucem proditurum. Nec est quod experimentorum defectum hîc causeris. Nam quantum ad corpus nostrum, accepi à dignis fide authoribus, te, quæ ad humani corporis Anatomen spectant, accuratissimè universa explorasse. Quod autem ad animam, cum talem ipse nactus sis, quæ in maximè sublimes amplissimasque operationes evigilavit, spiritusque habeas agillimos et subtilissimos, generosa tua mens, innatâ suâ vi cælestique vigore, tanquam igni Chymicorum aliquo freta, ita excutiet se, variasque in formas transmutabit, ut ipsa sibi facile esse possit infinitorum experimentorum officina.

AT V, 390 AD ARTIC. 195.

Et Meteoris explicui, etc. Pulcherrimam sanè colorum rationem in Meteoris explicuisti. Est tamen eâ de re improba quædam difficultas, quæ magnum imaginationi meæ negotium facessit. Quippe quod cum colorum varietatem statuas oriri, ex proportione quam habet globulorum motus circularis ad rectilinearem, eveniet necessariò ut aliquando etiam in iisdem globulis, et motus circularis rectilinearem, et rectilinearis circularem eodem tempore superet. Verbi gratia, In duobus parietibus oppositis, quorum unus rubro alter cæruleo colore obductus est ; Interjacentes globuli ob rubrum parietem, celeriùs movebuntur in circulum quam in lineam rectam ; ob parietem tamen cœruleum celeriùs in lineam rectam movebuntur quam in circulum, et eodem prorsus tempore ; quæ sunt plane ἀσίςατα, vel sic. In eodem pariete, cuius pars, putà dextra rubet, media nigra est, sinistra cœrulea, cum ad oculum semper fiat decussatio, omnes globuli, ob radiorum concursum, singulorum globulorum motûs proportionem, circularis nimirum ad rectum, suscipient ; adeò ut necesse sit colores omnes in imo oculi permisceri et confundi. Neque ullam rationem solvendi hunc nodum excogitare possum, nisi fortè supponendum sit motum hunc circularem esse duntaxat conatum quendam ad circulationem, non plenum motum, ut reverà fit in motu recto dictorum globulorum. Clerselier I, 311 Et ad plerasque omnes alias difficultates quas tibi iam proposui, aliquales saltem solutiones, vel proprio marte, eruere forsan potuero ; Sed cum humanitas tua hanc veniam mihi concesserit, et singularis tua dexteritas in solvendis huiusmodi nodis, quam in nuperis tuis litteris perspexi, me insuper invitaverit (quamvis enim breviter pro angustiis temporis, in quas conjectus tunc eras, egisse te video, tam plenè tamen mihi satisfacis, tamque fortiter animi sensus mihi moves, ac si præsens digitum digito premeres.) Cum denique maiorem præ se laturæ sint authoritatem elucidationes tuæ, tum apud me ipsum, tum apud alios, si usus fuerit ; è re nostra putavi fore, hasce omnes difficultates tibi ipsi proponere, quas cum solveris, nisi magnoperè fallor, penitissimè tuæ Philosophiæ Principia intelligam universa. Quod equidem quanti facio vix credibile est. Hosce autem præsentes gryphos mihi cum expediveris (quod quantò citiùs fit, propter impotentem illum amorem quo in tua rapior, eò gratiùs futurum est) quæstiones alias è Dioptrice tuâ petitas, mox accipies à
Philosophiae tuae studiosissimo,
HENRICO MORE.