VIR clarissime, gratissimas tuas litteras 3. Non. Mart. datas eo tempore accipio, quo tàm multis aliis occu Clerselier I, 291 pationibus distrahor, ut cogar vel hac ipsa hora festinantissimè AT V, 341 rescribere, vel responsum in multas hebdomadas differre. Sed vincet ea pars quæ festinationem persuadet ; malo enim minùs peritus quàm minùs officiosus videri.

AD INSTANTIAS PRIMAS.

Proprietates alias alijs esse priores, etc. Sensibilitas nihil mihi videtur esse in re sensibili, nisi denominatio extrinseca. Nec etiam rei est adæquata ; nam si referatur ad sensus nostros non convenit tenuissimis materiæ particulis ; si ad alios imaginarios quales vis à Deo posse fabricari, forsan etiam Angelis et Animabus conveniet : non enim faciliùs intelligo nervos sensorios adeò subtiles, ut à quàm minutissimis materiæ particulis moveri possint, quàm aliquam facultatem, cuius ope mens nostra possit alias mentes immediatè sentire, sive percipere. Quamvis autem in extensione habitudinem partium ad invicem facilè comprehendamus, videor tamen extensionem optimè percipere, quamvis de habitudine partium ad invicem planè non cogitem ; Quod debes etiam potiori iure quàm ego admittere quia extensionem ita concipis, ut Deo conveniat, et tamen in eo nullas partes admittis.

Nondum demonstratum Tangibilitatem aut impenetrabilitatem proprias esse substantiæ extensæ affectiones Si concipis extensionem per habitudinem partium ad invicem, non videris negare posse, quin unaquæ que eius pars alias vicinas tangat, hæcque tangibilitas est AT V, 342 vera proprietas, et rei intrinseca, non autem ea quæ à sensu tactus denominatur.

Non potest etiam intelligi unam partem rei extensæ aliam sibi æqualem penetrare, quin hoc ipso intelligatur mediam partem eius extensionis tolli, vel annihilari : quod autem annihilatur aliud non penetrat ; sicque meo iudicio demostratur impenetrabilitatem ad essentiam extensionis, non autem ullius alterius rei pertinere.

Assero aliam esse extensionem æquè veram. Tandem igitur de re convenimus ; superest quæstio de nomine, an hæc posterior extensio æquè vera sit dicenda. Quantum autem Clerselier I, 292 ad me, nullam intelligo nec in Deo nec in Angelis vel mente nostrâ extensionem substantiæ, sed potentiæ duntaxat ; ita scilicet ut possit Angelus potentiam suam exerere nunc in majorem nunc in minorem substantiæ corporeæ partem ; nam si nullum esset corpus, nullum etiam spatium intelligerem, cui Angelus vel Deus esset coextensus. Quod autem quis extensionem, quæ solius potentiæ est, tribuat substantiæ, eius præjudicij esse puto, quo omnem substantiam, et ipsum Deum, suponit imaginabilem.

AD SECUNDAS INSTANTIAS.

Unæ vacui spatij partes absorbeant alteras, etc. Hic repeto, si absorbeantur, ergo media pars spatij tollitur, et esse desinit, quòd autem esse desinit, aliud non penetrat ; ergo impenetrabilitas in omni spatio est admittenda.

AT V, 343 Intermundium illud suam haberet durationem, etc. Puto implicare contradictionem, ut concipiamus aliquam durationem intercedere inter destructionem prioris mundi, et novi creationem : Nam, si durationem istam ad successionem cogitationum divinarum, vel quid simile referamus, erit error intellectus, non vera ullius rei perceptio. Ad sequentia jam respondi, notando extensionem quæ rebus incorporeis tribuitur, esse potentiæ duntaxat non substantiæ ; quæ potentia, cum sit tantum modus in re ad quam applicatur, sublato extenso cui coxistat, non potest intelligi esse extensa.

AD PENULTIMAS INSTANTIAS.

Deum positivè infinitum, id est, ubique existentem, etc.

Hoc ubiquè non admitto. Videris enim hîc infinitatem Deo in eo ponere, quod ubiquè existat, cui opinioni non assentior ; sed puto Deum ratione suæ potentiæ ubiquè esse ; ratione autem suæ essentiæ nullam planè habere relationem ad locum. Cum autem in Deo potentia et essentia non distinguantur, satiùs esse puto in talibus de mente nostra vel Angelis tanquam perceptioni nostræ magis adæquatis quàm de Deo ratiocinari. Sequentes difficultates ex Clerselier I, 293 eo præjudicio mihi videntur omnes ortæ, quod nimis assueverimus quaslibet substantias, etiam eas quas corpora esse negamus, tanquam extensas imaginari, et de entibus rationis intemperanter Philosophari, entis sive rei proprietates non enti tribuendo. Sed rectè meminisse oportet, AT V, 344 non entis nulla esse posse vera attributa, nec de eo posse ullo modo intelligi partem et totum, subjectum adjunctum, etc. Ideoque optimè concludis, cum propriis umbris mentem ludere, cum entia Logica considerat.

Certus finitusque stadiorum numerus suffecerit, etc. Sed repugnat meo conceptui, ut mundo aliquem terminum tribuam, nec aliam habeo mensuram eorum quæ affirmare debeo vel negare, quam propriam perceptionem. Dico idcircòo mundum esse indeterminatum vel indefinitum, quia nullos in eo terminos agnosco, sed non ausim vocare infinitum, quia percipio Deum esse mundo majorem, non ratione extensionis, quam ut sæpè dixi nullam propriam in Deo intelligo, sed ratione perfectionis.

AD ULTIMAS INSTANTIAS.

Hoc si præstiteris, etc. Non certus sum meæ Philosophiæ continuationem unquam in lucem prodituram, quia pendet à multis experimentis, quorum faciendorum nescio an copiam sim unquam habiturus ; sed spero me hâc æstate brevem tractatum de affectibus editurum, ex quo apparebit quo pacto in nobis ipsis omnes motus membrorum, qui affectus nostros comitantur, non ab Animâ, sed à solâ corporis machinatione peragi existimem. Quod autem Canes annuant caudis, etc. Sunt tantum motus qui comitantur affectus, eosque accuratè distinguendos AT V, 345 puto à loquelâ, quæ sola cogitationem in corpore latentem demonstrat. Nec infantes ulli, etc. Dispar est ratio infantum et brutorum : Nec iudicarem infantes esse mente præditos, nisi viderem eos esse eiusdem naturæ cum adultis : bruta autem eousque nunquam adolescunt, ut aliqua in iis cogitationis nota certa deprehendatur.

AD QUAESTIONES.

Clerselier I, 294 Ad primam. Repugnat conceptui meo, sive quod idem est, puto implicare contradictionem, ut mundus si finitus vel terminatus ; quia non possum non concipere spatium ultra quoslibet præsoppositos mundi fines ; tale autem spatium apud me est verum corpus ; nec moror quod ab aliis imaginarium vocetur, et ideò mundus finitus existimetur, novi enim ex quibus præjudiciis error iste profectus sit.

Ad secundam. Imaginando gladium traiici ultra mundi fines, ostendis te etiam non concipere mundum finitum, omnem enim locum ad quem gladius pertingit revera concipis ut mundi partem, quamvis illud quod concipis vacuum voces.

Ad tertiam. Non meliùs possum explicare vim reciprocam in mutuâ duorum corporum ob invicem separatione, quam si tibi ponam ob oculos navigiolum aliquod hærens in luto iuxta fluminis ripam, et duos homines, quorum unus stans in ripa navigiolum manibus AT V, 346 pellat, ut illud à terrâ removeat, eodemque prorsus modo alius stans in navigio ripam manibus pellat, ut illud idem à terra removeat. Si enim horum hominum vires sint æquales, conatus eius qui terræ insistit, terræque idcircò coniunctus est, non minùs confert ad motum navigij, quàm conatus alterius qui cum navigio transfertur. Unde patet actionem, quâ navigium à terrâa recedit, non minorem esse in ipsâ terrâ quàm in navigio. Nec est difficultas de eo qui à te sedente recessit, cum enim de translatione hic loquor, intelligo tantum eam quæ fit per separationem duorum corporum se immediatè tangentium.

Ad quartam. Motus Lunæ determinat materiam cælestem, et ex consequenti etiam terram in eâ contentam, ut versus unam partem potiùs quàm versus aliam, nempe in figurâ ibi positâ ut ab A versus B potiùs quàm versus D, flectatur, non autem dat ei celeritatem motus ; et quia hæc celeritas pendet à Materia cœlesti, quæ celeritas præter propter eadem est iuxta Terram ac iuxta Lunam, deberet Terra duplo celeriùs convolvi quàm convolvitur, ut circiter Clerselier I, 295 sexagies circulum suum absolveret eo tempore, quo Luna semel percurrit suum sexagies maiorem, nisi obstaret magnitudo, ut in art. 151. p. 3. dictum est.

Ad quintam. Nullum suppono esse lentorem nullamque tenacitatem in minimis materiæ particulis, nisi quemadmodum in sensibilibus et magnis, quæ nempe ex motu et quiete partium dependet ; Sed notandum AT V, 347 est ipsas particulas striatas formari ex materiâ subtilissimâ, et divisâ in minutias innumerabiles vel numero indefinitas, quæ ad ipsas componendas simul iunguntur, adeò ut plures diversas minutias in unâquâque particulâ striatâ concipiam, quam vulgus hominum in aliis corporibus valdè magnis.

Ad sextam. Conatus sum explicare maximam partem eorum quæ hîc petis in tractatu de affectibus. Addo tantùm nihil mihi hactenus occurrisse circa naturam rerum Materialium, cuius rationem Mechanicam non fácilllimè possim excogitare. Atque ut non dedecet hominem Philosophum putare Deum posse corpus movere, quamvis non putet Deum esse corporeum ; ita etiam eum non dedecet aliquid simile de aliis substantiis incorporeis judicare. Et quamvis existimem nullum agendi modum Deo et creaturis univocè convenire, fateor tamen, me nullam in mente meâ ideam reperire, quæ repræsentet modum quo Deus vel Angelus materiam potest movere, diversam ab eâ quæ mihi exhibet modum, quo ego per meam cogitationem corpus meum movere me posse mihi conscius sum.

Nec verò mens mea potest se se modo extendere modò colligere in ordine ad locum, ratione substantiæ suæ, sed tantum ratione potentiæ, quam potest ad majora vel minora corpora applicare.

Ad septimam. Si mundus ab æterno fuisset, proculdubio hæc Terra non mansisset ab æterno, sed aliæ alibi productæ fuissent ; nec omnis materia abijsset in AT V, 348 primum Elementum ; ut enim quædam eius partes uno in loco comminuuntur, ita aliæ in alio loco simul coalescunt, nec plus est motus sive agitationis in totâ rerum universalitate uno tempore quàm alio.

Clerselier I, 296 Ad octavam. Particulas aquæ, aliasque omnes quæ sunt in terra, poros habere, sequitur evidenter ex modo quo terræ productionem descripsi, nempe à particulis materiæ primi elementi simul coalescentibus : cum enim hoc primum Elementum nullis constet particulis nisi indefinitè divisis, hinc sequitur concipiendos esse poros usque ad ultimam possibilem divisionem in omnibus corporibus ex eo conflatis.

Ad nonam. Ex iis quæ paulò ante dixi de duobus, hominibus, quorum unus movetur una cum navigio, alius in ripa stat immotus, satis ostendi me putare nihil esse in unius motu magis positivum, quàm in alterius quiete.

Quid sibi velint hæc tua ultima verba. An ulla res affectionem habere potest naturaliter, et à se, quâ penitus potest destitui, vel quam aliundè potest adsciscere, non satis percipio.

Cæterum velim ut pro certo existimes mihi semper fore gratissimum ea accipere quæ de scriptis meis vel quæres vel obijcies, et pro viribus responsurum esse tibi addictissimum, Renatum Descartes.
Egmondae 17. Kalendis
Maij 1649.