LEGE, vir eximiè, et perlegi summa cum voluptate tuas ad D. Cartesium difficultates, quas ei tertio Idus Decembris 1648. tertio nonas Martij. 10. Calendas Augusti, et duodecimo Calendas Novembris 1649. proposuisti ; Miratusque sum ingenium tuum, et summam humanitatem, qua fretus ausus sum hæc ad te confidenter rescribere, ut de iis quæ facere instituo te certiorem faciam ; et à te impetrem ea quæ mihi necessaria sunt, ut opus quod suscepi ad finem perducam. Scies igitur me habere Clerselier I, 252 præ manibus præcipua Autographa, quæ incomparabilis Philosophus D. Cartesius, D. Chanuto, olim apud serenissimam Sueciæ Reginam, nunc vero apud BatanosBatavos legato meritissimo, affini meo, apud quem Sueciæ vita functus est, reliquit ; Inter quæ sunt et illa litterarum quas pluribus ex amicis suis rescripsit, ex quibus præcipuas colligo, quæ vel Philosophiam suam tangunt, vel ea quæ perficienda susceperat respiciunt, vel difficultates à plærisque summis viris, inter qos non minimum tenes locum, ipsi propositas soluunt, ut eas omnes publici juris faciam, quod spero me brevi peracturum. Sed quia litteræ illæ, AT V, 247 quæ difficultatibus respondent, vix possunt intelligi, nisi etiam eæ, quæ occasionem ipsi dederunt tale quid respondendi, simul in lucem edantur, nec tamen mihi honestum visum fuerit hoc exequi absque venia et licentia eorum qui ipsi rescripserunt, à quibusdam petij, et impetravi, ut illud mihi concederent, quod etiam spero à te, pro summa tua humanitate, et incredibili erga Cartesium studio, mihi concessum iri. Sed præterea cuperem ut mihi exemplaria mitteres earum omnium quas à D. Cartesio accepisti epistolarum ; duas enim tantum præ manibus habeo, quarum prior respondet tuis tertio Idus Decembris datis ; Altera, iis quæ tertio nonas Martij scriptæ sunt, super est igitur tertia, quæ mihi deest, quæque tuis 10. Calendas Augusti, et 12. Calendas Novembris datis satisfacere debet ; quæ profecto non potest non esse pulcherrima, et continere plura scitu dignissima, cum tot tuis tantisque difficultatibus et quæstionibus, cum ex principiis Philosophiæ, tum ex Dioptrice excerptis respondere debeat, cuius tamen duas dumtaxat paginas inveni ; quæ tantum instantiis tuis satisfacere tentant, nec ullum verbum ad quæsita tua super Principiis et Dioptrice continent. Quare summopere exopto, et enixè precor, ut et mihi licentiam concedas litteras tuas simul cum responsis imprimendi, et ut simul ad me mittas, quas habes à D. Cartesio, ut et postreritatis utilitati, et amici nostri famæ ac memoriæ consulamus. Præter hæc autem Clerselier I, 253 litterarum Autographa, plura adhuc habeo celeberrimi viri præclara monumenta, quæ singula suo tempore lucem videbunt, et quæ non parum iucunditatis puto tibi fore allatura, ut pote qui in evolvendis Cartesianis scriptis tam impiger videris. Si mihi vernacula lingua uti licuisset, aptius atque ornatius sententiam meam explicuissem ; sed ne in varios errores inciderem, stylum contraxi, et ut potui, non ut volui, mentem meam tibi aperui ; quod rogo ut mihi condones, et scias me tuæ semper humanitatis et sapientiæ laudatorem et cultorem fore.

CLAUDIUS CLERSELIER.
Parisiis 12. Dec. 1654.