Clerselier I, 432 AT IV, 256

CLARISSIMO VIRO HENRICO REGIO.

LETTRE XCVIII.

VIR CLARISSIME,
Maxima mihi iniuria fit ab illis, qui me aliqua de re aliter scripsisse quam sensisse suspicantur, ipsosque si qui sint scirem, non possem non habere pro inimicis ; Tacere quidem in tempore, ac non omnia quæ sentimus ultrò proferre prudentis est ; aliquid autem à sententiâ suâ alienum nemine urgente scribere, lectoribusque persuadere conari, abjecti et improbi hominis esse puto. Asserentibus, non magni opus Philosophi esse, refellere rationes quæ pro Animæ AT IV, 257 Essentia Substantiali allatæ sunt, illasque interim nullo modo refellentibus, nec refellere valentibus, non possum non reponere tua hæc verba, quilibet Enthusiastes, et cacodoxus, et nugacissimus nugator idem de ineptissimis suis nugis pertinacissimè asserere potest. Cæterùm non vereor ne cujusquam à me dissentientis authoritas mihi noceat, modò ne illi videar assentiri ; nec volo ut meâ causâ ullo modo abstineas à quibuslibet scribendis et vulgandis ; modo ne etiam ægré feras, si palam profitear me à te quam maximè dissentire. Sed ne desim amici officio, cum mihi librum tuum eo fine reliqueris, ut quid de eo sentirem, à me intelligeres, non possum non apertè tibi significare, me omninò existimare tibi non expedire, ut quicquam de Philosophiâ in lucem edas : Nec quidem de eius parte Physicâ ; Primò, quia cum tibi à tuo Magistratu prohibitum sit, ne novam Philosophiam vel privatim vel publicè doceres, satis causæ dabis inimicis, si quid tale evulges, ut ob id ipsum de professione Clerselier I, 433 tuâ te deturbent, ac etiam alias irrogent pœnas ; valent enim adhuc illi, et vigent, et fortassè cum tempore maiores vires sument quam verearis : Deinde, quia non video te quicquam laudis habere posse ex iis in quibus mecum sentis, quia ibi nihil de tuo addis, præter ordinem et brevitatem, quæ duo ni fallor, ab ombibus benè sentientibus culpabuntur ; neminem enim adhuc vidi, qui meum ordinem improbaret, quique non potiùs me nimiæ brevitatis quam prolixitatis accusaret ; Reliqua in quibus AT IV, 258 à me dissentis, meo quidem iudicio reprehensione et dedecore, non autem laude ullâ digna sunt, atque ideò iterum dico expressis verbis, me tibi quantùm possum dissuadere istius libri editionem ; saltem expecta tantisper, et ex horatij consilio, decimum premas in annum ; forsan enim cum tempore ipsement videbis, quam parùm tibi expediat eum edere ; atque interim esse non desinam ex asse tuus. RENATUS DESCARTES.