AT III, 440

CLARISSIMO VIRO HENRICO REGIO.

LETTRE LXXXII.

VIR CLARISSIME,
Cum tuæ litteræ allatæ sunt, hic non eram, iamque primùm domum reversus ipsas accipio. Non magni momenti Silvij objectiones mihi videntur, nihilque aliud quam ipsum Mechanicæ parum intelligentem esse testantur ; sed tamen vellem ut paulo blandiùs ei responderes ; Transversâ lineâ in margine notavi ea loca quæ duriuscula mihi videntur. Ad primum punctum vellem adderes, Etsi paucus sit sanguis in corpore venas nihilominus ipso esse plenas, quia se contrahunt ad eius mensuram : Imo hoc ipsum posuisti, sed obiter tantum, et puto esse præcipuum ad eius difficultatem dissolvendam. Ad secundum, puto sanguinem moribundi ascitici refriguisse in eius venulis minoribus, et à corde remotioribus, ibique coagulatum impediisse ne novus ex arteriis in venas per circulationem influeret, dum AT III, 441 interim sanguis adhuc calens in Cavâ iuxta cor, in dextrum eius ventriculum incidebat, atque ita Cavam fuisse vacuatam. Ad tertium, gravitas est, quidem plerumque causa concomitans et adjuvans, sed non est causa primaria ; nam contra situ Corporis inverso, et gravitate repugnante, Clerselier I, 390 sanguis tamen in cor, non quidem incideret, sed flueret, vel insiliret, ob circulationem, et spontaneam vasorum contractionem. Ad quartum, ubi loqueris de effervescentiâ sanguinis, mallem ageres de eius rarefactione, quædam enim magis fervent, quæ tamen non adeò rarescunt. Ad quintum, ubi te accusat quod affinxeris ipsi objectionem quam non agnoscit pro sua responderem me nihil ipsi affinxisse ; nam cum dixisti, neque his adversatur quod ventriculi in sistole non sint omni corpore vacui, idem sensus fuit, ac si dixisses, suffîcere quod maximam partem saltem vacui sint, quâ ratione verò maxima ex parte vacuentur, te postea fusè explicuisse, nullamque eius argumenti vim declinasse. Denique, circa auriculas cordis, malè videris ipsas distinguere ab ostiis Venæ Cavæ et Arteriæ Venosæ ; nihil enim aliud sunt quam ista lata ostia, et malè etiam aliquam ipsis tribuis sanguinis coctionem per ebullitionem specificam, etc. Vale.