AT V, 267

DOCTISSIMO ET HUMANISSIMO
VIRO HENRICO MORO
RENATUS DESCARTES.
RESPONSIO AD PRÆCEDENTEM.

LETTRE LXVII.

LAUDES, quas in me congeris, Vir humanissime, non tam ullius mei meriti, utpote quod eas æquare nullum potest, quàm tuæ erga me benevolentiæ testes sunt. Benevolentia autem, ex solâ scriptorum meorum AT V, 268 lectione contracta, candorem et generositatem animi tui tàm apertè ostendit, ut totum me tibi, quamvis ante hac non noto, devinciat. Ideoque perlibenter iis quæ ex me quæris, respondebo.

1. Primum est cur ad corpus definiendum dicam illud esse substantiam extensam potius quàm sensibilem, tangibilem, vel impenetrabilem. At res te monet, si dicatur substantia sensibilis, tunc definiri ab habitudine ad sensus Clerselier I, 267 nostros, quâ ratione quædam eius proprietas duntaxat explicatur, non integra natura, quæ cùm possit existere, quamvis nulli homines existant, certè à sensibus nostris non pendet. Nec proinde video, cur dicas, esse summè necessarium, ut omnis moteria sit sensibilis. Nam contra nulla est quæ non sit planè insensibilis, si tantùm in partes nervorum nostrorum particulis multò minores, et singulas seorsim satis celeriter agitatas sit divisa.

Meumque illud argumentum quod scævum et ferma Sophisticum appellas, adhibui tantùm ad eorum opinionem refutandam, qui tecum existimant, omne corpus esse sensibile, quam meo judicio apertè et demonstrativè refutat. Potest enim corpus retinere omnem suam corporis naturam, quamvis non sit ad sensum molle, nec durum, nec frigidum, nec calidum, nec denique habeat ullam sensibilem qualitatem.

Ut verò inciderem in eum errorem, quem videris mihi velle tribuere, per comparationem ceræ ; quæ quamvis possit non esse quadrata, nec rotunda, non potest tamen non habere aliquam figuram, debuissem, ex eo quod juxta mea principia omnes sensibiles AT V, 269 qualitates in eo solo consistant, quod particulæ corporis certis modis moveantur vel quiescant, debuissem inquam concludere, corpus posse existere, quamvis nullæ eius particulæ moveantur, nec quiescant ; quod mihi nunquam in mentem venit. Corpus itaque non rectè definitur substantia sensibilis.

Videamus nunc an fortè aptiùs dici possit substantia impenetrabilis, vel tangibilis, eo sensu quem explicuisti.

Sed rursus ista tangibilitas et impenetrabilitas in corpore, est tantùm, ut in homine risibilitas, proprium quarto modo, juxta vulgares logicæ leges, non vera et essentialis differentia, quam in extensione consistere contendo ; atque idcircò, ut homo non definitur animal risibile, sed rationale, ita corpus non definiri per impenetrabilitatem, sed per extensionem. Quod confirmatur, ex eo quod tangibilitas et impenetrabilitas habeant relationem ad partes, Clerselier I, 268 et præsupponant conceptum divisionis vel terminationis ; possumus autem concipere corpus continuum indeterminatæ magnitudinis, sive indefinitum, in quo nihil præter extensionem consideretur.

Sed, inquis, Deus etiam et Angelus, resque alia quælibet per se subsistens est extensa, ideoque latiùs patet definitio tua quam definitum.Ego vero non soleo quidem de nominibus disputare, atque ideò si ex eo quod Deus sit ubique, dicat aliquis eum esse quodammodo extensum, per me licet ; atqui nego veram extensionem, qualis ab omnibus vulgò concipitur, vel in Deo, vel in Angelis, vel in mente nostrâ, vel denique in ulla substantia quæ non sit corpus, reperiri ; AT V, 270 Quippe per ens extensum communiter omnes intelligunt aliquid imaginabile, (sive sit ens rationis, sive reale, hoc enim iam in medium relinquo) atque in hoc ente varias partes determinatæ magnitudinis et figuræ, quarum una nullo modo alia sit, possunt imaginatione distinguere, unasque in locum aliarum possunt etiam imaginatione transferre, sed non duas simul in uno et eodem loco imaginari ; Atqui de Deo, ac etiam de mente nostra nihil tale dicere licet ; neque enim est imaginabilis sed intelligibilis duntaxat, nec etiam in partes distinguibilis ; præsertim in partes quæ habeant determinatas magnitudines et figuras. Denique facilè intelligimus, et mentem humanam, et Deum, et simul plures Angelos, in uno et eodem loco esse posse. Unde manifestè concluditur, nullas substantias incorporeas propriè esse extensas. Sed intelligo tanquam virtutes aut vires quasdam, quæ quamvis se applicent rebus extensis, non idcircò sunt extensæ ; ut quamvis in ferro candenti sit ignis, non ideò ignis ille est ferrum. Quod vero nonnulli substantiæ notionem cum rei extensæ notione confundant, hoc fit ex falso præiudicio, quia nihil putant existere, vel esse intelligibile, nisi sit etiam imaginabile, ac reverà nihil sub imaginationem cadit, quod non sit aliquo modo extensum. Iam verò quemadmodum dicere licet sanitatem soli homini competere, Clerselier I, 269 quamvis per analogiam et Medicina, et aër temperatus, et alia multa dicantur etiam sana ; ita illud solum quod est imaginabile, ut habens partes extra partes, quæ sint determinatæ magnitudinis et figuræ, dico esse extensum, quamvis alia per analogiam etiam extensa dicantur.

AT V, 271 2. Ut autem transeamus ad secundam tuam difficultatem ; si examinemus quòdnam sit illud ens extensum à me descriptum, inveniemus planè idem esse cum spatio, quod vulgus aliquandò plenum, aliquandò vacuum, aliquandò reale, aliquandò imaginarium esse putat : In spatio enim quantumvis imaginario et vacuo, facile omnes imaginantur varias partes determinatæ magnitudinis et figuræ, possuntque unas in locum aliarum imaginatione transferre, sed nullo modò duas simul se mutuò penetrantes in uno et eodem loco concipere : Quoniam implicat contradictionem, ut hoc fiat, et spatij pars nulla tollatur. Cum autem ego considerarem tàm reales proprietates, non nisi in reali corpore esse posse, ausus sum affirmare, nullum dari spatium prorsus vacuum, atque omne ens extensum esse verum corpus I. Nec dubitavi à magnis viris Epicuro, Democrito, Lucretio hâc in re dissentire ; vidi enim illos non firmam aliquam rationem esse secutos, sed falsum prejudicium, quo omnes ab ineunte ætate fuimus imbuti. Quippe, quamvis sensus nostri non semper nobis exhibeant corpora externa, qualia sunt omni ex parte, sed tantùm quatenus ad nos referuntur, et prodesse possunt, aut nocere ; ut in Art. 30. partis 2. præmonui : Iudicavimus tamen omnes, cùm essemus adhuc pueri nihil aliud in mundo esse, quàm quòd à sensibus exhibebatur, ac proinde nullum esse corpus nisi sensibile, locaque omnia in quibus nihil sentiebamus vacua esse. Quod præiudicium cum ab Epicuro, Democrito, Lucretio non fuerit umquam rejectum, illorum authoritatem sequi non debeo.

AT V, 272 Miror autem virum cætera perspicacissimum, cum videat, se negare non posse quin aliqua in omni spatio substantia sit, quoniam in eo omnes proprietates extensionis Clerselier I, 270 reverà reperiuntur ; malle tamen dicere divinam exensionem implere spatium in quo nullum est corpus, quàm fateri nullum omnino spatium sine corpore esse posse.

Etenim, ut jam dixi, prætensa illa Dei extensio nullomodò subjectum esse potest verarum proprietatum quas in omni spatio distinctissimè percipimus. Neque enim Deus est imaginabilis, nec in partes distinguibilis, quæ sint mensurabiles et figuratæ. Sed facilè admittis nullum vacuum naturaliter dari. Sollicitus es de potentiâ divinâ, quam putas tollere posse id omne quod est in aliquo vase, simulque impedire ne coëant vasis latera.

Ego verò cum sciam meum intellectum esse finitum, et Dei potentiam infinitam, nihil unquam de hac determino ; sed considero duntaxat quid possit à me percipi, vel non percipi, et caveo diligenter ne judicium ullum meum à perceptione dissentiat. Quapropter audacter affirmo Deum posse id omne quod possibile esse percibio, non autem è contra audacter nego illum posse id, quod conceptui meo repugnat, sed dico tantùm implicare contradictionem. Sic quia video conceptui meo repugnare, ut omne corpus ex aliquo vase tollatur, et in ipso remaneat extensio, non aliter à me concepta, quàm prius concipiebatur corpus in eo contentum ; dico implicare contradictionem, ut talis extensio ibi remaneat post sublatum corpus, ideoque debere vasis latera coire. Quod omninò consonum est AT V, 273 meis cæteris opinionibus : dico enim alibi, nullum motum dari nisi quodammodo circularem, unde sequitur non intelligi distinctè, Deum alliquod corpus ex vase tollere, quin simul intelligatur in eius locum aliud corpus, vel ipsa vasis latera, motu circulari succedere.

3. Eodem modo etiam dico implicare contradictionem, ut aliquæ dentur atomi, quæ concipiantur extensæ ac simul indivisibiles ; quia quamvis Deus eas tales efficere potuerit ; ut à nullâ creaturâ dividantur certè non possumus intelligere ipsum se facultate eas dividendi privare potuisse. Nec valet tua comparatio de iis quæ facta sunt quod Clerselier I, 271 nequeant infecta esse. Neque enim pro notâ impotentiæ sumimus, quod quis non possit facere id quod non intelligimus esse possibile, sed tantum quod non possit aliquid facere ex iis, quæ tanquam possibilia distinctè percipimus. At sanè percipimus esse possibile ut atomus dividatur, quandoquidem eam extensam esse supponimus ; atque ideò si iudicemus eam à Deo dividi non posse, judicabimus Deum aliquid non posse facere, quod tamen possibile esse percipimus. Non autem eodem modo percipimus fieri posse, ut quod factum est sit infectum, sed è contra percipimus hoc fieri planè non posse ; Ac proinde non esse ullum potentiæ defectum in Deo, quod istud non faciat. Quantùm autem ad divisibilitatem materiæ, non eadem ratio est ; etsi enim non possim numerare omnes partes, in quas est divisibilis, earumque idcirco numerum dicam esse indefinitum, non tamen possum affirmare illarum divisionem à Deo nunquam AT V, 274 absolvi, quia scio Deum plura posse facere, quàm ego cogitatione meâ complecti ; atque istam indefinitam quarundam partium materiæ divisionem reverâ fieri solere in art. 34. concessi.

4. Neque verò affectatæ modestiæ est, sed cautelæ meo iudicio necessariæ, quod quædam dicam esse indefinita potius quàm infinita ; solus enim Deus est, quem positivè intelligo esse infinitum De reliquis, ut de mundi extensione, de numero partium in quas materia est divisibilis, et similibus, an sint simpliciter infinita necne, profiteor me nescire ; sciò tantùm me in illis nullum, finem agnoscere atque idcircò respectu mei dico esse indefinita.

Et quamvis mens nostra non sit rerum, vel veritatis mensura, certè debet esse mensura eorum quæ affirmamus, aut negamus. Quid enim est absurdius ? quid inconsiderantius ? quam velle iudicium ferre de iis ad quorum perceptionem mentem nostram attingere non posse confitemur.

Miror autem te non modo id velle facere videri, cùm ais, si tantùm quoad nos sit infinita, reverâ erit finita extensio, etc. Sed præterea etiam divinam quandam extensionem Clerselier I, 272 imaginari, quæ latiùs pateat quàm corporum extensio, atque ita supponere Deum partes habere extra partes, et esse divisibilem, omnemque prorsus rei corporeæ essentiam illi tribuere.

Ne verò quis scrupulus hic supersit : Cum dico extensionem materiæ esse indefinitam, sufficere hoc puto ad impediendum ne quis extra illam locus fingi queat, AT V, 275 in quem meorum vorticum particulæ abire possint ; ubicumque enim locus ille concipiatur ibi jam juxta meam opinionem aliqua materia est ; quia dicendo eam esse indefinitè extensam, dico ipsam latiùs extendi, quam omne id quod ab homine concipi potest.

Sed nihilominus existimo maximam esse differentiam, inter amplitudinem istius corporeæ extensionis, et amplitudinem divinæ, non dicam extensionis, ut pote quæ propriè loquendo nulla est, sed substantiæ vel essentiæ ideoque hanc simpliciter infinitam, illam autem indefinitam appello.

Cæterum non admitto quod pro singulari tuâ humanitate concedis, nempe reliquas meas opiniones posse constare, quamvis id quod de materiæ extensione scripsi, refutetur ; unum enim est ex præcipuis, meoque judicio certissimis Physicæ meæ fundamentis, profiteorque mihi nullas rationes satisfacere in ipsâ Physicâ, nisi quæ necessitatem illam, quam vocas Logicam sive contradictoriam, involvant ; modò tantùm ea excipias, quæ per solam experientiam cognosci possunt, ut quod circa hanc terram unicus sit Sol, vel unica Luna, et similia. Cumque in reliquis à meo sensu non abhorreas, spero etiam his te facilè assensurum si modo consideres præjudicium esse, quod multi existiment ens extensum, in quo nihil est quod moveat sensus, non esse veram substantiam corpoream, sed spatium vacuum duntaxat ; Quodque nullum sit corpus nisi sensibile ; atque nulla substantia nisi quæ sub imaginationem cadat, ac proinde sit extensa.

5. Sed nulli præjudicio magis omnes assuevimus, AT V, 276 quàm Clerselier I, 273 ei, quod nobis ab ineunte ætate persuasit bruta animantia cogitare.

Quippe nulla ratio nos movit ad hoc credendum, nisi quod videntes pleraque brutorum membra, in figurâ externâ et motibus, à nostris non multùm differre, unicumque in nobis esse credenter istorum motuum principium, animam scilicet, quæ eadem moveret corpus, et cogitaret, non dubitavimus quin aliqua talis anima in illis reperiretur.

Postquam autem ego advertissem, distinguenda esse duo diversa motuum nostrorum principia, unum scilicet planè mechanicum et corporeum, quod à sola spirituum vi, et membrorum conformatione dependet, potestque Anima corporea appellari ; Aliud incorporeum Mentem scilicet, sive Animam illam quam definis substantiam cogitantem, quæsivi diligentiùs an ab his duobus principiis orirentur animalium motus, an ab uno duntaxat. Cumque clare perspexerim posse omnes oriri ab eo solo quod corporeum est et mechanicum ; pro certo ac demonstrato habui, nullo pacto à nobis probari posse, aliquam esse in brutis Animam cogitantem. Nec moror astutias et sagacitates canum et vulpium, nec quæcunque alia quæ propter cibum, venerem, vel metum à brutis fiunt. Profiteor enim me posse perfacilè illa omnia, ut à solâ membrorum conformatione profecta, explicare.

Quamvis autem pro demonstrato habeam, probari non posse aliquam esse in brutis cogitationem, non ideò puto posse demonstrari nullam esse, quia mens AT V, 277 humana illorum corda non pervadit. Sed examinando quidnam sit hac de re maximè probabile, nullam video rationem pro brutorum cogitatione militare præter hanc unam, quod cum habeant oculos, aures, linguam, et reliqua sensuum organa sicut nos, verisimile sit illa sentire sicut nos ; et quia in nostro sentiendi modo cogitatio includitur, similem etiam illis cogitationem esse tribuendam. Quæ ratio cum sit maximè obvia, mentes omnium hominum à prima ætate Clerselier I, 274 occupavit. Sunt autem aliæ rationes multò plures et fortiores, sed non omnibus ita obviæ, quæ contrarium planè persuadent. Inter quas suum quidem locum obtinet, quod non sit tàm probabile omnes vermes, culices, erucas, et reliqua animalia immortali Anima prædita esse, quàm machinarum instar se movere.

Primo, quia certum est in corporibus animalium, ut etiam in nostris, esse ossa, nervos, musculos, sanguinem, spiritus animales, et reliqua organa ita disposita, ut se solis, absque ullâ cogitatione, omnes motus, quos in brutis observamus, cire possint. Quod patet in convulsionibus, cum mente invitâ machinamentum corporis vehementiùs sæpe ac magis diversis modis solum se movet, quàm ope voluntatis soleat moveri.

Deinde quia rationi consentaneum videtur, cum ars sit naturæ imitatrix, possintque homines varia fabricare automata, in quibus sine ullâ cogitatione est motus, ut natura etiam sua automata, sed arte factis longè præstantiora, nempe bruta omnia, producat ; præsertim cùm nullam agnoscamus rationem, propter AT V, 278 quam, ubi est talis membrorum conformatio, qualem in animalibus videmus, cogitatio etiam debeat adesse ; atque ideo majori admiratione dignum sit, quod mens aliqua reperiatur in unoquoque humano corpore, quàm quod nulla sit in ullis brutis.

Sed rationum omnium quæ bestias cogitatione destitutas esse persuadent, meo judicio præcipua est, quod quamvis inter illas unæ aliis eiusdem speciei sint perfectiores, non secus quàm inter homines, ut videre licet in equis et canibus, quorum aliqui cæteris multò feliciùs quæ docentur, addiscunt. Et quamvis omnes perfacilè nobis impetus suos naturales, ut iras, metus, famem, et similia, voce vel aliis corporis motibus significent, numquam tamen hactenus fuerit observatum, ullum brutum animal eô perfectionis devenisse, ut verâ loquelâ uteretur, hoc est, ut aliquid vel voce vel nutibus indicaret quod ad solam cogitationem, non autem ad impetum naturalem posset referri. Clerselier I, 275 Hæc enim loquela unicum est cogitationis in corpore latentis signum certum, atque ipsa utuntur omnes homines, etiam quam maximè stupidi et mente capti, et linguâ vocisque organis destituti ; non autem ullum brutum ; eamque idcirco, pro vera inter homines et bruta differentia, sumere licet.

Reliquas rationes cogitationem brutis adimentes brevitatis causa hic omitto, velim tamen notari me loqui de cogitatione, non de vita, vel sensu, vitam enim nulli animali denego, utpote quam in solo cordis calore consistere statuo ; nec denego etiam sensum quatenus ab organo corporeo dependet. Sicque hæc mea opinio non tam crudelis est erga belluas, quàm AT V, 279 pia erga homines, Pythagoreorum superstitioni non addictos, quos nempe à criminis suspicione absolvit, quoties animalia comedunt, vel occcidunt. Hæc autem omnia fortasse prolixiùs scripsi, quàm acumen ingenij tui requirebat ; volui enim hoc pacto testari paucissimorum objectiones mihi hactenus æquè gratas fuisse ac tuas, humanitatemque et candorem tuum maximè tibi devinxisse omnium veræ sapientiæ studiosorum cultorem observantissimum

Renatum Descartes.
Egmondæ propè alchmariam
nonis Februarij 1649.