RESPONSIO HENRICI MORI.

LETTRE LXV.

LITTERÆ TUÆ, vir clarissime, datæ Lutetiæ Parisiorum, pridie Idus Decembris, anno 1654. non pervenerunt ad manus meas ante decimum septimum Calendarum Maij. Miror tantum temporis interfluisse. Granthamiæ tunc agebam in agro Lincolniensi. Rus enim concesseram, cùm aliis de causis, tum ad confirmandam valetudinem. Vehementer AT V, 248 equidem gaudebam, postquam intellexi præclarum tuum institutum edendi omnia Cartesij scripta quæ apud te sunt, quo non solùm nobilissimi Philosophi famæ ac memoriæ, verùm etiam communi omnium literatorum utilitati optimè consules. In neminem enim aptiùs quadrat, quàm in divinum illum virum, Horatianum illud.

QUI NIL MOLITUR INEPTE.

Clerselier I, 254 Quam ob causam si ego tibi à consiliis essem, nihil quicquam eorum supprimeretur, quæ vel ille tentavit ullo modo in rebus Philosophicis, vel fæliciter ad exitum perduxit ; Sed lucem viderent omnia, in majus Reipub. Literariæ commodum. Ac proinde ut nullum impedimentum esset, tam utili ac generoso proposito, vel ultrò tibi concedere copiam edendi primas meas secundasque litteras ad Cartesium conscriptas ; quippe quod absque eis, ut rectè mones, responsa eius tam commodè intelligi non possint ; nec multùm abs re fore diffiteor, si tertias meas simul edideris, cum eas responsum sit alteris illis Cartesianis. Sed cum quartæ meæ nullis illius literis respondeant, nec illis ab ipso responsum sit quicquam, ut pote inopinatâ morte prærepto, de iis aliquantùm hæsito an publici juris facerem. Cæterum omnem scrupulum eximeret, si quis ex amicis ipsius aut familiaribus qui frequentius eum in viseruntinviserunt, et et colluquuti sunt, vel cum eo vixerunt conjunctiùs, respondendi vices suppleret ; tunc enim parùm dubito, quin operæ esset prætium illas etiam in lucem dare. Quod si hoc in præsens impetrari non possit, modò probabile esset, quod literæ illæ meæ ; tertiæ quartæque editæ, allicerent aliquem ex peritioribus Philosophiæ Cartesianæ sectatoribus, ad respondendum omnibus difficultatibus Inibi Cartesio ipsi propositis, ex illa saltem spe faciliùs animum inducerem, ut ius tibi concedam eas in publicum proferendi. Quid autem futurum sit in hâc re ipse forsan oportuniùs quam ego conjecturam capies ne multis igitur te morer, totum hoc negotium iudicio tuo ac candori permitto, ut, quod facto opus sit, facias.

Incredibile est quanto mærore sum affectus, audito præmaturo Cartesij fato, quippe qui ingenium virtutesque incomparabilis viri impensè amavi, et miratus sum Præterea accessit ingens desiderium perlegendi responsa eius, Clerselier I, 255 quæ expectavi, ad tertias quartasque meas litteras, quæ universam illius Philosophiam percurrunt. Inchoasse integrum responsum ad meas datas 10. Cal. Aug. ex te intelligo. Quod fragmentum scripsisse eum conijcio, cum Egmundæ esset in Hollandiâ destitit autem, ut per amicos suos certiorem me fecit, ab incepto, quod ani AT V, 249 mus occupatissimus paratu ad iter Suevicum non potuit vacare tam subtilibus tantisque, uti ipse dixit, momenti difficultatibus et disquisitionibus, sed constanter pollicitus est suis, se proximo vere reversurum, et tunc mihi copiosè et perspicuè omnia explicaturum. Sed cum invida mors cætera nobis præripuerit, nollem vel illud fragmentum duarum paginarum, quarum mentionem facis, interire.

Quod ad solidiora illa Cartesij monumenta attinet, quæ profiteris te habere, quæque uti promittis, lucem visura sunt suo tempore, gestit profectò animus ad tam Lætum gratumque nuncium ; avidéque interim cupio, si tibi non sit molestum, ut argumenta titulosvè singulorum librorum recenseas in proximis tuis literis. Revixit enim in me, ex quo nuperas tuas accepi, pristinus ille ardor erga Philosophiam Cartesianam, qui aliquantulùm ab obitu desideratissimi nostri amici deferbuerat, cùm nova legendi materies non suppeteret ; Sed, ut ingenuè fatear quod res est, illud solùm in causâ non fuit, sed peculiaria quædam studia quæ aliò animum avocârunt. Est enim illud rerum pondus, veritatis pulchritudo, amplitudo ingenij et acumen, Theorematum denique omnium admirabilis ille ordo et consensus in scriptis Cartesianis, ut vel millies lecta non sordescant. Non magis quam lux solis, cuius ortum singulis diebus aves, pecudes, ipsique adeo homines gratulabundi contemplantur.

Nec certè solùm lectu, iucunda est hæc Cartesiana Philosophia, sed apprimè utilis, quicquid aut musitent, aut deblaterent alij, ad summunsummum illum omnis Philosophiæ finem, puta Religionem. Cum enim Peripatetici formas quasdam contendunt esse substantiales, quæ è potentiâ Clerselier I, 256 materiæ oriuntur, quæque cum materiâ ita coalescunt, ut absque illâ subsistere non possint, ac proinde necessariò demum redeunt in potentiam materiæ (cui ordini accensent viventium ferè omnium animas, etiam eas quibus sensum cogitationemque tribuunt ;) Epicurei autem explosis illis substantialibus formis, ipsi materiæ vim sentiendi cogitandique inesse statuunt ; solus, quod scio, inter Physiologos extitit Cartesius, qui substantiales illas formas animas y è materiâ exortas è Philosophia sustulit, materiamque ipsam omni sentiendi cogitandique facultate planè spoliavit. Unde si principiis staretur Cartesianis, certissima esset ratio ac Methodus demonstrandi, et quod Deus esset, et AT V, 250 quod anima humana mortalis esse non possit. Quæ sunt illa duo solidissima fundamenta, ac fulcra omnis veræ Religionis. Hæc breviter noto, cum possim et alia benè multa huc adijcere, quæ eodem spectant. Sed summatim dicam nullam extare Philosophiam, nisi Platonicam fortè exceperis, quæ tam firmiter Atheis viam præcludit ad perversas istas cavillas et subterfugia, quò se solent recipere, quam hæc Cartesiana si penitiùs intelligatur. Unde spero, quòd omnes boni clementiùs ferent amplissimas illas laudes, quibus incomparabilem virum cumulo, in iis quas ad eum scripsi litteris ; Credoque quicquid hæc præsens ætas senserit de Cartesio (nam ut nunquam vivis, ita rarò recenti defunctorum memoriæ parcit invidia) quòd posteritas eum omni cum laude et veneratione sit exceptura, optimumque illius Philosophiæ usum sit agnitura. Quod lubentiùs prædico, ut maiorem in modum tibi animos accendam ad pergendum in nobili illo iustituto edendi omnia quæ habes Cartesij scripta Philosophica ; quo pacto, cùm alios multos tum me præter cæteros devincies, qui in illis evolvendis tantam percipere soleo voluptatem.

Si tibi visum fuerit meas ad Cartesium litteras publicare ; vehementer hoc abs te efflagito, ut ne fiat iuxta illa exemplaria quæ iam habes, quia multò correctiora tibi paro. Deprehendi enim post quam attentiùs legeram, non Clerselier I, 257 pauca corrigenda, quæ imprudenti mihi exciderunt præ nimio animi fervore ac festinatione, cum ad Cartesium scriberem. Expunxi etiam quædam ex Quæsitis, in tertiis quartisque meis litteris, sed primæ secundæque integræ sunt.

Quòd mensis ferè iam elapsus est, ex quo tuas accepi litteras, nec tamen ad te rescripsi, id profectò factum est per nullam negligentiam aut incuriam. Non possum enim non magni te æstimare tùm propter eximium tuum ingenium, ad omnem, quod satis ex litteris tuis perspexi, æquitatem et humanitatem compositum ac conformatum, tum propter honorificam Clarissimi fratris tui Chanuti, olim apud Suevos nunc verò, uti narras, apud Batavos legati meritissimi in Cartesium defunctum pietatem. Sed totum id temporis quod effluxit, partim negociis, quibus eram ruri districtus, partim meis ad Cartesium litteris castigandis transcribendisque, postquam ad Academiam rediissem, impensum est nec putabam fore operæ pretium ad te rescribere, prius quàm ista perfecissem, iam verò in paratò sunt omnia, tam mearum quàm Cartesianarum litterarum exemplaria : neutra tamen ad te mitto hac vice ; quippe quod experiendum putavi priùs, quàm tutò hæ quas iam scripsi litteræ, ad manus tuas pervenerint, postquam id intellexerim mittam ad te continuò. Perlubenter interim ex te audire vellem, quò usque de veneris in nobili illo negotio quod scribis te suscepisse. Rem sanè mihi pergratam præstabis, si per proximas tuas litteras eâ de re certiorem me feceris. Vale vir clarissime et generosum illud opus quod moliris fæliciter exequere. Sic optat tibi Cartesianisque omnibus addictissimus Henricus More.
Cantabrigiæ è Collegio Christi
pridie Idus Maij 1655.