Variante:
        adjonctions présentes dans certains manuscrits
Apud prefatam ecclesiam igitur archangeli
          Michalis [sic], ipso opitulante, virtutes efficiuntur
          innumere. Illuminantur denique ibidem ceci, gressum recipiunt
          claudi, merentur auditum surdi, fugantur ex obsessis corporibus
          immundis [sic] spiritus, Domino nostro prebente
          auxilium angelorum. Aubertus autem, presul venerabilis, posquam
          [sic] prefatam basilicam sancti archangeli Michaelis
          complevit, eamdem mox dedicare voluit. Sed sanctus archangelus sibi,
          ut solitus erat, in sompnis apparens ne hec presumeret imperavit:
          « Ego, inquit, mea manu cum multitudine angelorum eam dedicabo et
          imperpetuum observabo ». Inde igitur crescente devocione fidelium
          creverunt miracula creberrime in eodem loco credentium. Ubi usque
          hodie divina beneficia prestantur cunctis advenientibus prestante
          Domino nostro Iesu Christo qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et
          regnat Deus per omnia secula seculorum.
~