Miracula sancti
Michaelis [1]
1. Beatus Autbertus, constructor ipsius
monasterii Sancti Michaelissacras reliquias a Gargano in eumdem Montem qui Tumba dicitur fecit deferri,
partem scilicet rubei pallii quod isdem beatus Michael super ipsius
loci altare posuit partemque marmoris
|
in quo, sicut habetur in scriptis, ob
memoriam sui quasi hominis pusilla vestigia impressit. Quas
suscipiens honore competenti in quadam capsula reverenter inclusit atque ad commune
cunctorum suffragium super ipsius beati Michaelis altare
deposuit.
a sunt a’ .
2. Post igitur longissimi interstitium temporis quidam ex ipsius loci
canonicis a suis prioribus requirere coepit quae ipsae essent
reliquiae quas dicebant sancti Michaelis, vel utrum quispiam eorum
eas aliquando viderit. Illis vero haberi quidem ibi sancti Michaelis
reliquias a suis se percepisse majoribus, neminem autem sui eas
vidisse respondentibus, ipse, juvenilis animi levitate permotus, ut
licentiam eas inspiciendi sibi darent efflagitare coepit enixius.
Hoc licet ipsi omnimodis conati sint [a]
dissuadere, nullo modo eum ab incepta quiverunt intentione revocare.
Tandem ergo instans precibus importunis quam petebat – non sibi
profuturam – licentiam extorsit.3. Triduo itaque continuans jejunium tertiaque
die aquis abluens corpus proprium, super aram ipsius sancti
Michaelis sacrosancti mysterii obtulit
sacrificium. Expleta autem celebratione missae, sumpta in manibus
pyxide qua sanctae, ut diximus, tegebantur reliquiae, cooperculum
ejus cultro aggressus est revellere. Sed, priusquam cultrum admo
|
visset pyxidi, in ipso
conatu restitit multatumque se videndi, audiendi loquendique
officiis jam tarde ingemuit. Mox ergo inter manus inde sublatus
atque post modicum, eadem ingravescente percussione, est
defunctus.
a hiis
a’.
Hoc
illi ad terrorem profecerit qui fidem accommodat his [a] solis quae viderit.~
1 Les
2 chapitre
omis par

