Variante:
version abrégée du manuscrit d’Avranches, BM, 212 (f. 1-6)
Post passionem Domini et ejus
adscensionem ad celos, post diu expectatam Israelitarum penitudinem,
cum appropinquaret tempus desolationis quod Salvator sacro venturum
pronuntiaverat eloquio cum fletu humanitatis, ecclesia apud
Jherosolimam monitu divinitatis per cunctum orbem gentibus
evangelisatura diffunditur. Cumque congregatus undique ex omnibus
locis populus Pascalis festivitatis prestolaretur diem, sacerdotibus
solitas excubias observantibus, voces subitas vigiles audiunt
dicentes: «Migremus ex hiis sedibus!». Voces vero subite per angelos
emisse que annunciaverunt beatorum spirituum demigracionem,
angelicum ministerium insinuarunt ad ecclesiam gentium
transferendum. Et sic beatus Michael ministerium quod excercuerat
[sic ] in Dei quondam populo Judaico, de quo dicitur per
Danielem prophetam «Nemo es adjutor meus nisi Michael archangelus,
princeps vester», scilicet Judeorum, sortitus est apud gentium
electionem.
Igitur anno Domini VIIc VIIIo, Childeberto, piissimo principe, monarchiam
|
totius occidui et septemtrionis
necnon et meridiei partes strenue gubernante, patratis et
illuminatis Christi gratia cunctis gentibus in occidentalibus
partibus, idem beatus Michael custos ac previus vocatis filiis per
adoptionem volens ut de eo celebrarentur veneranda commercia in hoc
loco qui vocatur Mons Tumba. Qui quidem locus opacissima tunc claudebatur
silva, longe ab occeani, ut estimatur, estu milibus distans sex,
aptissima prebens latibula ferarum. Et quia secreciora celi per
contemplacionis subtilitatem rimari volentibus gratissima esse
solent heremi loca, inibi olim inhabitasse comperimus monachos, ubi
erant duae ecclesie priscorum manu constructe. Nam ipsi monachi
ibidem Domino servientes dispensacione cuncta regentis Dei
substentabantur, presbitero quodam de villa que nunc dicitur Bellusvisus et que tunc dicebatur Asteriacus, taliter eis ferente auxilium. Ut enim illis,
sine quo humana non potest exigi vita, deerat victus, fumo signifero
discurrente altaque celi petente, onerabat asellum dapibus
dilectione vera farcitis sicque, du
|
ce invisibili previo, per loca
ibat invia ac redibat ferens Domini jussa illisque necessaria.
Apparuit idem beatus Michael
religiosissimo et Deo amabili viro Auberto, Abrincensi episcopo, cum se sopori dedisset,
illum ammonendo ut in jam dicti summitate loci construeret in
honorem archangeli ejusdem Michaelis edem. At sacerdos dum revolvit
illud apostoli: «Probate spiritus si ex Deo sunt», iterata ammonitus
est visione ut perficeret quod jubebatur. Et quia spiritus
prophetarum non semper est prophetis subjectus, distulit adhuc
presul constructionem, sed adhibuit intercessionem, quatinus super
hujusmodi negotio Domini nostri Jhesu Christi simulque beatissimi
archangeli agnoscere valeret deliberacionem. Interea tertia
ammonitione venerandus episcopus pulsatur austerius, apparente in
ejusdem presulis caput usque in hodiernum diem in testimonio
foramine, ut qui non adquieverat bis ammonitus, locum adiret
celerius, a quo tamen se sciret egrediendum nullatenus, priusquam
perficeret quod fuerat jussus. Percunctanti igitur episcopo qui
edifficacioni congruus posset videri locus angelica in hunc modum
est responsione
|
dictatum, ut loco eo edifficaretur edes quo inerat
taurus abscondite religatus. Cumque de loci requireret amplitudine
vel quantitate, eisdem cognovit responsis edifficacioni eum debere
statuere modum quem videret juvencum in circuitu pedibus
protrivisse.
Venerabilis igitur vir Domini Aubertus de angelica visione jam tercio sibi data factus
certissimus, cum hymnis et laudibus predictum locum ingressus,
exercere imperatum opus aggressus est, congregataque rusticorum
maxima multitudine locum purgavit atque in spacium complanavit. In
cujus medio due preeminebant rupes quas operancium multorum movere
non poterant manus nec a suo divellere statu. Qui cum diu hererent
nec omnino quid facerent haberent, nocte insecuta visio apparuit
cuidam homini, nomine Bayno, in villa que dicitur Ycius, qui duodecim filiis ampliatus magnum inter suos
tenebat dignitatis locum. Hic ergo, per visionem monitus ut cum
laborantibus et ipse labori insisteret, festinus ad locum cum filiis
venit impleturus quod fuerat jussus.
|
Qui cum pervenisset, quod
humana non poterat virtus, mirum in modum tam facille molem tante
magnitudinis removit ut nullum pondus inibi esse videretur. At omnes
in commune collaudantes Deum sanctumque archangelum Michaelem cepto
attencius insistebant operi. Et dum vir Domini Aubertus de magnitudine construende basilice adhuc dubius
cogitaret, nocte media, sicuti quondam Gideoni in signum victorie,
ros jacuit supra verticem montis; ubi autem fundamenta locanda
erant, siccitas fuit; dictumque est episcopo: «Vade et sicut
signatum videris fundamenta jace». Qui statim omnipotenti Deo
gratias agens, implorans auxilium archangeli Michaelis, exurgens
letus opus adgressus est.
Extruxit itaque vir Domini Aubertus fabricam. Quod cum non post multum tempus esset,
opem ferente Deo, edifficatum, beato viro Dei Auberto episcopo manente anxio proinde quia cernebat sibi
deesse sancti archangeli pignora, beatus Michael eundem sacerdotem
ammonuit uti fratres celerrime usque ad locum quo memoria
venerabiliter colitur sanctissimi archangeli dirigeret in Gargano et eam quam se patrocinante refferret
[sic ] benedictionem cum summa exciperet
gratulatione.
Interea missi nuntii adeunt
|
locum. Qui
benignissime ab abbate loci illius suscepti, cuncta que sue
contigerant regioni simulque ad quod venerant pandunt. Que verba cum
ipsius loci abbas suo retulisset antistiti, uberrimas laudes
omnipotenti Deo uterque retulit, qui prolapsis nature fragilitate
terrigenis assistencium sibi ministrorum dignatur prebere
suffragium. Hinc cum qua decebat veneratione sumptis a loco
pignoribus quo beatus archangelus sui memoriam fidelibus
commendaverat, partem scilicet rubei pallioli quod ipse memoratus
archangelus in monte Gargano supra altare quod ipse construxerat posuit
et partem marmoris supra quod stetit, cujus ibidem usque nunc in
eodem loco superextant vestigia, jam dictis fratribus usque ad
sacrum locum refferenda patrocinia contradidit. Pendente vero illo
tempore quo dicti nuncii missi fuerant, locus ille qui nutu Dei
futuro parabatur miraculo sanctique sui archangeli venerationi, mare
quod longe distabat paulatim assurgens omnem silve ejus magnitudinem
virtute sua complanavit et in arene sue formam cuncta redegit,
prebens iter populo Dei ut enarrent mirabilia Dei summi.
Interea nuntii, repedantes post
|
multa
itineris spatia ad locum quo digressi fuerant in monte jam dicto in
occiduis partibus, quasi novum ingressi sunt orbem, quem primum
veprium dempsitate relinquerant plenum. Quo dum propinquant
incunctanter, sacerdos Domini Aubertus occurrens cum multis laudibus, cum canticis
spiritualibus in sacrum montem angelica mortalibus devehit profutura
presidia. Dici vero non possunt signa et mirabilia que Dominus per
ministrum suum per hujusmodi itineris spacia operatus est. Nam
duodecim ceci illuminati pluresque diversis infirmitatibus acti
pristine redditi sunt sanitati. Et, quod hiis addendum est, mulier
quedam orbata luminibus de villa que dicebatur Asteriacus, qua de causa dictus fuit Bellusvisus, dum prosequitur pretiosissima munera summi
archangeli, mox ut attingit planitiem arenamque maris, divinitus
factum, recepit visum admirans se sic subito de tenebris in lucem
mutatam. Sed et usque hodie per summum ministrum suum hec et alia
mirabilia Dominus noster ad laudem et gloriam nominis sui in eodem
loco operari cotidie non desinit.
Eo etiam die, qui est XVII kalendas
novembris, in quo nuntii missi cum pignoribus sunt regressi, quo
|
etiam die completa est fabrica et in quo die cum vir Domini Aubertus
vellet ecclesiam dedicare, nocte suprema archangelus Domini Michael
eidem episcopo apparens, sicut et Sipontino episcopo pro dedicatione
Montis Gargani apparuerat. Ait beatus Michael: «Non est»,
inquit, «vobis opus hanc quam edificavi dedicare basilicam. Ipse
enim qui condidi etiam et dedicavi; vos tantum intrate et, me
astante patrono, precibus locum frequentate». Mane igitur facto, vir
Domini Aubertus, ut ei prenunciatum fuerat, omnia sagaciter sub
ordine disposuit, officia quoque serviencium clericorum sub ordine
disposuit. Non est etiam omittendum quod in hujusmodi Montis Tumbe
revelatione dictum sic fuerit beato Auberto episcopo, sicut et dictum est Sipontino episcopo
in revelatione Montis Gargani per beatum Michaelem archangelum: «Ego enim
sum Michael archangelus qui in conspectu Dei assisto locumque hunc
in terris incollere tutumque servare instituens ipsiusque loci me
esse inspectorem ac custodem».
Postmodum videns idem presul Aubertus cuncta congruo patrata ordine, hoc unum quod
poterat valde
|
videri difficile a sancto censuit expetendum
archangelo, aque scilicet elementum, sine quo constare nequit vita
mortalium. Super hec ergo Domini nostri Jhesu Christi simulque
sancti archangeli dum expetit cum grege commisso auxilium, ut qui
quondam produxerat sitienti populo de petra poculum, ipse a suis
servis removere dignaretur aque penuriam, tandem angelica ostensione
locum didicit, ubi in prerupto silice, dum concavum foramen
exciditur, mirum in modum aquarum mox habundancia reperitur que
possit habitantibus competentem prebere usum. Eadem vero aqua
profluens quod sit haustu salubris multis est ostensum modis:
celerem namque febricitantibus fert opem, quociens desiderium
provenerit sumendi.
~








