a diverso
tempore BC.
1. Provincia Lugdunensis secunda, quae nunc dicitur
Normannia, non immerito asseritur praecipua ceterarum quas
infra se continet Gallia, utpote quae non solum esse sufficiens
|
sibi rerum omnium
affluentissima copia, verum etiam circumjectis provinciis non minima
probatur conferre subsidia. Namque aeris salubritate, opimae
telluris ubertate, vinearum fertilitate, silvarum delectabilitate,
nemorum fructiferarumque arborum apricitate, hortorum salubriumque
herbarum amoenitate, metallorum quorumque congerie, silvestrium
domesticarumque bestiarum multiplicitate, avium cujusque generis
multitudine, piscium marinorum dulciumque aquarum copiosa effusione,
navium cunctarumque mercium assiduitate, clarissimarum urbium
dignitate, nobilium coenobiorum numerositate, illustrium virorum
animosissimorumque militum populositate, ut testimonio sunt Cenomannicus pagus, Anglica regna, Campania, Apulia, Calabria, Sicilia aliaque plura ab eis armis
adquisita diversis
temporibus [
a], cunctis ad postremum commodis
humanae vitae omni suae vicinitati noscitur
longe praestare.
a coysnum B.
2. Haec maxima sui parte, ab occidente
scilicet orientem versus per totum
septentrionalem circulum, oceano cingitur ; ab oriente Epta, a meridie Sarta, ab occasu Coysnon [
a] fluminibus
oceanoque disterminatur. Et cum omnibus, ut dictum
est, vitae emolumentis ceteras praecellat, universo tamen occidenti
in hoc longe superemicat, quod infra se, in monte qui dicitur Tumba,
beati Michaelis continet patrocinia. Ibidem nempe
haberi patrocinia ejusdem caelestis militiae principis concursus
paene totius testatur orbis. Quo innumerabilibus
choruscavit nostraque adhuc
|
aetate choruscat
miraculis, angelicae tantum sublimitati congruis. Ex quibus aliqua,
quorumdam nostrorum bonae voluntatis fratrum compulsi precibus,
nullo fastu sed amore sancti ipsius memoriae mandare studuimus, prout vel ipsi nostra
aetate vidimus vel a nostris majoribus, subnixae auctoritatis
viris, audivimus.