ARTICVLVS CXCVIII.
De Ejus Usu.
Caeterum Indignatio magis observatur in illis qui malunt videri addicti virtuti, quam in iis qui revera tales sunt. Quamvis enim qui amant Virtutem nequeant videre absque aliqua aversione aliorum vitia, tamen nonnisi à gravioribus et extraordinariis commoventur. Morosi est et difficilis, indignari multum ob res parvi momenti ; Injusti indignari ob res quae vituperari non possunt ; et inepti absurdique non restringere hunc Affectum ad actiones humanas, et eum extendere usque ad opera Dei aut Naturae, ut faciunt illi qui nunquam suâ conditione suâve foruna contenti, audent carpere directionem mundi et arcana Providentiae.